4311. Quod in sensu interno historico per `quia vidi Deum facies ad facies et liberata anima mea' significetur quod repraesentative praesens, constat ex significatione `videre Deum facies ad facies', cum illa praedicantur de statu in quo fuerunt posteri Jacobi, quod sit quod Dominus esset repraesentative praesens, nam `videre Deum facies ad facies' in externa forma (o)et corporeo visu, non est videre Ipsum praesentem, (o)n. 4299; quod non praesens fuerit, sicut apud illos qui regenerati sunt, et inde in amore spirituali et fide, patet ab illis quae de {1} gente illa, n. 4281, 4288, 4290, 4293 dicta sunt quod nempe in cultu externo fuerint, et non simul in interno, seu quod idem, quod in amore corporeo et mundano, et non in spirituali et {2} caelesti; apud tales Dominus nusquam aliter praesens potuit esse quam repraesentative; [2] quid sit repraesentative praesens esse, paucis dicendum: homo qui in amore corporeo et mundano est et non simul in amore spirituali aut {3} caelesti, apud se non alios spiritus habet quam malos, etiam cum in sancto externo est; boni enim spiritus apud talem nequaquam adesse possunt, nam percipiunt ilico in quali amore homo est; est sphaera quae exhalatur ab interioribus ejus {4}, quam percipiunt spiritus tam manifeste sicut homo odoratu tetra et foeda quae circum eum in aere volitant; gens illa de qua hic agitur, in tali statu quoad bonum et verum, seu quoad amorem et fidem fuit; ut tamen usque repraesentativum Ecclesiae agerent, miraculose a Domino providebatur ut eum in sancto externo essent, et quoque tunc circumfusi malis spiritibus, sanctum tamen usque in quo erant, elevaretur in caelum, at hoc per spiritus bonos et angelos non intra illos sed extra illos, nam intra illos non nisi quam vacuum aut spurcum fuit {5}; quapropter non dabatur communicatio cum ipso homine sed cum ipso sancto in quo erant cum {6} statuta et praecepta, quae omnia repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini erant, agerent {7}; hoc significatur per quod Dominus apud illam gentem repraesentative praesens esset: aliter vero est Dominus praesens apud illos intra Ecclesiam qui in amore spirituali et inde in fide sunt, apud hos sunt spiritus boni et angeli non modo in externo cultu sed etiam simul in interno, quare apud hos datur communicatio caeli cum ipsis, influit enim Dominus per caelum per interna eorum in externa; his prodest in altera vita sanctum cultus, non autem illis. [3] Similiter se habet cum sacerdotibus et presbyteris qui sancta praedicant et tamen male vivant et male credunt; apud eos nec sunt boni spiritus sed mali, etiam cum in cultu (o)in externa forma sancto apparente sunt, est enim amor sui et mundi seu amor ad aucupandos honores, adque {8} captandum lucrum, et propter illa famam, quae accendunt illos et sistunt affectationem {9} sancti, quandoque usque adeo ut nihil simulatum appercipiatur {10}, et tunc nec credatur ab ipsis; cum tamen in medio malorum spirituum sunt, qui in simili tunc statu sunt, ac aspirant et inspirant; quod mali spiritus in tali statu possint esse, et quod sint cum in externis sunt, et sufflaminantur ab amore sui et mundi, ex multiplici experientia mihi scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in illis quae ad finem capitum sequuntur; illi nec communicationem habent tum caelo apud se, sed qui audiunt et capiunt verba ab ore illorum, si in pio et sancto interno sunt, habent; nam nihil refert a quo vox boni et veri effluit, modo non vita illis manifeste scelerata sit, nam haec scandalizat. [4] Quod gens ex Jacobo talis fuerit, nempe quod circumfusa malis spiritibus, et tamen Dominus apud illos {11} repraesentative praesens fuerit {12}, constare potest a pluribus locis in Verbo, nihil enim minus quam Jehovam corde {13} coluerunt, nam ut primum {14} miracula deerant, ilico ad alios deos se verterunt et idololatrae facti sunt, quod manifestum indicium fuit quod alios deos corde coluerint, et Jehovam modo ore confessi sint, et quidem solum ob causam ut maximi essent (c)et supereminerent omnibus gentibus circumcirca; quod populus ille corde coluerit idolum Aegyptiacum, et modo ore confessi Jehovam ob miracula, et inter eos ipse Aharon, patet luculenter a vitulo aureo quem Aharon illis fecit, et hoc post mensem dierum postquam tanta miracula viderunt in monte Sinai, praeter quae viderunt {15} in Aegypto, de quibus Exod. xix; quod Aharon etiam talis fuerit, dicitur manifeste in eodem capite, vers. 2-5, et imprimis vers. 35; praeter a multis aliis locis de quibus apud Mosen, in Libro Judicum, in Libris Samuelis, et in Libris Regum. [5] Quod (t)solum in externo cultu, non autem in aliquo interno fuerint, patet etiam inde quod prohiberetur {16} illis ne accederent ad montem Sinai cum Lex promulgabatur {17}, et si tangerent montem, quod moriendo morituri essent, Exod. xix 11-13; xx 16 [A. V. 19]; causa erat quia internum eorum erat immundum: etiam apud eundem, Quod Jehovah habitaret cum illis in medio immunditiarum eorum, Lev. xvi 16:
qualis fuit gens illa, etiam constat ex cantico Mosis, Deut. xxxii 15-43; et a pluribus locis apud Prophetas: inde sciri potest quod apud illam gentem non fuerit aliqua Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae; et quod Dominus apud illam modo repraesentative praesens fuisset; [6] videantur etiam quae prius de illis {18} allata sunt, nempe quod apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae fuerit, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288: quod repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institutum fuerit quam postquam prorsus quoad sanctum internum vastati essent, et quod alioquin profanavissent sancta, n. (o)3398, 4289: quod cum in statutis permanserunt, repraesentare possent, non autem cum ab illis deflexerunt, n. 3881 f.: quod ideo stricte tenerentur in ritualibus, et quod ad illa adigerentur per media externa, n. 3147, 4289: ut repraesentativum Ecclesiae agerent, quod cultus eorum factus sit externus absque interno, n. 4281: quod (o)etiam ideo interiora Ecclesiae illis non detecta fuerint, n. 301-303, 2520, 3398, 3479, 3769: quod tales fuerint ut prae aliis in sancto externo potuerint esse, absque interno, n. 4293 et quod ideo ad hunc diem conservati sint, n. 3479 quod sanctum externum eos quoad animas nihil afficiat n. 3479. @1 i prius and places de gente illa after 4293$ @2 aut$ @3 et$ @4 illo$ @5 nihil boni fuit, sed vel spurcum vel vacuum$ @6 i secundum$ @7 A had viverent and altered to agerent$ @8 atque I$ @9 affectionem I$ @10 percipiatur$ @11 illam$ @12 fuisset$ @13 i ex$ @14 plurimum I$ @15 prius$ @16 prohibitum$ @17 promulgaretur$ @18 his$