4338. Vers. 1-3. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce Esau venit, et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad Leam, et super ad Rachelem, et super ad binas ancillas. Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores. Et ipse transivit ante illos, et incurvavit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum. `Sustulit Jacob oculos suos et vidit' significat perceptionem et intentionem veri boni quod `Jacob': `et ecce Esau venit' significat quod Divinum Bonum Naturale: `et cum eo quadringenti viri' significat statum: `et divisit natos super ad Leam' significat dispositionem verorum externorum sub affectione sua: `et super ad Rachelem' significat dispositionem verorum interiorum sub affectione sua: et super ad binas ancillas' significat sub affectione illis servientium: `et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores' significat ordinem a communibus {1} in quibus reliqua: `et ipse transivit ante illos' significat universale, ita omnia: `et incurvavit se terram septem vicibus' significat submissionem omnium; `usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum' significat conjunctionem a parte boni a vero, quod `Jacob.' @1 communioribus as 4345$