Arcana Coelestia (Elliott) n. 4341

Previous Number Next Number See English 

4341. `Et cum eo quadringenti viri': quod significet statum, hic statum conjunctionis Divini Boni cum Vero in Naturali, nam de illa agitur; `quadringenta' in Verbo significant statum et durationem tentationis, n. 1847, 2959, 2966; et quia omnis conjunctio boni cum vero fit per tentationes, ideo est status tentationum qui {1} hic intelligitur; quod per tentationes conjungantur bona veris, videatur n. 2272, 3318; quodque tentationes existant cum bonum primas incipit agere, n. 4248, 4249; tum quod unio Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana (o)Ipsius per tentationes facta sit, n. 1737. Ipsum bonum quod conjungendum est cum vero, non tentatur sed verum; et quoque verum non tentatur a bono, sed a falsis et malis, tum quoque a fallaciis et illusionibus, (c)ac earum affectione, quae adhaerent (x)veris in naturali; cum enim bonum influit, quod fit per viam internam seu per internum rationalem hominem, tunc ideae naturalis hominis formatae a fallaciis sensuum et illusionibus inde, non sustinent approximationem ejus, sunt enim discordes, inde anxietas in naturali et tentatio; haec sunt quae in sensu interno in hoc capite describuntur per quod veniente Esau cum quadringentis viris Jacob in timorem et inde (o)in anxietatem venerit, et quod inde in submissionis et humiliationis statum; conjunctio (t)enim illorum nusquam aliter fit: inde constare potest quod per `quadringentos viros' significetur status tentationum, per `quadringentos' ipse ille status, per `viros' autem rationalia (o)vera quae conjuncta sunt bono cum influit in naturale; quod per `viros' significentur intellectualia et rationalia, videatur n. 265, 749, 1007, 3134; [3] sed haec talia sunt quae in obscurum hominis cadunt {2}, ex causa quia cum in corpore vivit, distinctio inter rationale et naturale non apparet {3}, prorsus non illis qui non regenerati sunt, et quoque perparum illis qui regenerati, nam non reflectunt super illud, immo nec curant, nam cognitiones interiorum hominis {4} paene obliteratae sunt quae tamen olim fecerunt omne intelligentiae apud homines intra Ecclesiam: haec tamen aliquatenus constare possunt ab illis quae prius de rationali et ejus influxu in naturale ostensa sunt; nempe quod naturale regeneretur per rationale, n. 3286, 3288: et quod rationale prius recipiat vera quam naturale, n. [3321], 3368, 3671: vera haec, quae e rationali cum bono influunt in naturale, sunt quae in sensu interno significantur per `quadringentos viros qui cum Esavo.' @1 quae hic intelligitur$ @2 in obscuro hominis sunt$ @3 appareat$ @4 i hodie$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church