4386. `Et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei': quod significet illustrationem a praesentia interius, constare potest ex illis quae submissionis haec formula involvit, per illam enim renuitur praesentia proxima, sed annuitur praesentia remota, quae eadem est cum praesentia interius, a qua illustratio.