Arcana Coelestia (Elliott) n. 4403

Previous Number Next Number See English 

4403. Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia; hic de Correspondentia cum Oculo {1}, et cum Luce @1 A d organo visus, i oculo$

Spiritus quales essent et ad quam provinciam corporis pertinerent etiam animadvertere et scire datum est ex illorum situ et loco apud me, tum quoque a plano in quo essent, et a distantia in illo: qui prope ad me visi sunt, utplurimum fuerunt subjecta integrarum societatum; societates enim a se (x)mittunt spiritus ad alios, et per illos percipiunt cogitata et affectiones, et sic communicant; (o)sed de `subjectis' ita dictis seu de `spiritibus emissariis', singillatim, ex Divina Domini Misericordia, dicetur;

de quibus haec observata sunt; qui supra caput apparent et prope ad illud, sunt qui docent et quoque facile doceri se patiuntur; qui sub occipitio, sunt qui tacite et {1} prudenter agunt; qui a tergo (o)prope, similiter cum differentia; qui ad thoracem seu pectus, sunt qui in charitate; qui ad lumbos, sunt qui in amore conjugiali;

qui ad pedes, sunt qui naturales sunt; et qui ad plantas, sunt illius generis crassiores: qui autem ad {2} faciem, sunt diverso genio secundum correspondentiam cum sensoriis quae ibi; ut qui ad nares, sunt qui perceptione pollent; qui ad aures, sunt qui oboediunt; et qui ad oculos, sunt qui intelligentes et sapientes sunt; et sic porro. @1 at$ @2 circum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church