4406. Quia visus oculi correspondet intellectui, ideo quoque intellectui tribuitur visus, et vocatur visus intellectualis; etiam illa quae appercipit homo, vocantur objecta illius visus; et quoque in familiari sermone dicitur quod videantur illa cum intelliguntur:
et {1} quoque praedicatur de intellectu lux et illuminatio, et inde claritas, ac {2} vicissim umbra (o)et obtenebratio, et (o)inde obscuritas: haec et similia in usum loquendi venerunt apud hominem ex eo quod correspondeant; ejus spiritus enim est in luce caeli, et ejus corpus in luce mundi, et spiritus est qui vivit in corpore et quoque qui cogitat; inde plura quae sunt interiora, ita ceciderunt in voces. @1 tum$ @2 quoque claritas inde, et$