Arcana Coelestia (Elliott) n. 4412

Previous Number Next Number See English 

4412. {1} Erat quidam in vita corporis mihi notus, sed non quoad animum et affectiones interiores; is mecum in altera vita aliquoties locutus {2}, sed paulisper e longinquo; is se communiter manifestabat per repraesentativa amoena, potuit enim sistere talia quae delectabant, sicut omnis generis colores et coloratas formas pulchras, introducere infantes pulchre decoratos sicut angelos, et perplura similia quae amoena et jucunda essent; agebat per influxum lenem et mollem, et hoc in oculi sinistri tunicam; per talia insinuabat se in affectiones {3} aliorum, fine beneplacendi et jucundandi vitam illorum: dictum mihi ab angelis quod tales sint qui ad tunicas oculi pertinent, et quod communicent {4} cum caelis paradisiacis, ubi in forma substantiali repraesentantur vera et bona, ut supra n. 4411 {5} dictum. @1 In A this [ ] follows 4413 but both are renumbered as here and directions given for their transposition.$ @2 loquutus, et aliquoties postea$ @3 affectionibus$ @4 communicantes$ @5 mox supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church