Arcana Coelestia (Elliott) n. 4434

Previous Number Next Number See English 

4434. `Et adhaerebat anima illius in Dinam': quod significet propensionem ad conjunctionem, constat `a significatione `adhaerere anima' quod sit propensio; quod ad conjunctionem, patet quia quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvunt conjunctionem spiritualem, quae est veri cum bono (c)ac boni cum vero; quod illa quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvant conjunctionem illam, est causa quia amor conjugialis ex conjugio veri et boni ac boni et veri, ducit originem, videatur n. 2618, 2727-2729, 2737, 2803, 3132; inde quoque adulterationes boni intelliguntur per `adulteria,' et falsificationes veri per `scortationes' in Verbo, n. 2466, 2729, 2750, 3399; ex his {1} constare potest quod per omnia haec quae de Shechemo et (o)de Dinah in hoc capite memorantur, non aliud in sensu interno intelligatur quam conjunctio veri quae repraesentatur per `Shechemum,' cum affectione veri quae per `Dinam,' ita quod per haec verba, `Adhaerebat anima ejus in Dinam,' significetur propensio ad conjunctionem. [2] Quia in toto hoc capite agitur de amore Shechemi {2} erga Dinam, et quod ambiret illam in mulierem, et quia per illa quae amoris conjugialis sunt, significatur conjunctio spiritualis, licet ex Verbo confirmare quod conjugia et quae conjugiorum sunt, ibi non aliud involvant; apud Johannem, Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Ipsi, quia venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se {3}... beati {4} qui ad cenam nuptiarum Agni vocati, Apoc. xix 7, 9:

apud eundem, Vidi civitatem sanctam, Hierosolymam novam, descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo.... Unus de septem angelis... locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi sponsam, Agni uxorem; abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam descendentem e caelo a Deo, Apoc. xxi 2, 9, 10;

quod per sponsale et conjugiale hic non aliud significetur quam conjunctio Domini cum Ecclesia, et hoc per verum et bonum, patet manifeste; civitas enim sancta et Hierosolyma nova non aliud est quam Ecclesia; quod `civitas' sit Ecclesiae verum, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216; quod {5} `Hierosolyma' sit Ecclesia spiritualis, n. 402, 2117, 3654: [3] apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in Israele, et in Hierosolyma, nam profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam dei alieni.... Jehovah testificatus est inter te et inter uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, ii 11, 14, 15;

ubi `amare et desponsare filiam dei alieni' est conjungere se cum falso, loco veri quod est `uxor juventutis': [4] apud Ezechielem, Sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti ad devorandum. Num parum de scortationibus tuis?... filia matris tuae tu fastidientis maritum suum et filios suos, et soror tu sororum tuarum, quae fastidiverunt maritos suos et filios suos, xvi 20, 45;

ibi de abominationibus Hierosolymae quae quia erant ex malis et falsis, describuntur in illo capite per talia quae conjugiis contraria sunt, scilicet per adulteria et scortationes; `mariti, quos fastidiverunt,' sunt bona, `filii' sunt vera, et `filiae' affectiones illorum: [5] apud Esaiam, Canta sterilis non pepererat, persona cantu et jubila non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae.... Opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius, quia mariti tui factores tui, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam sicut mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et mulierem juventutis cum repudiatur, dixit Deus tuus.... Omnes filii tui docti a Jehovah, et multa {6} pax filiorum tuorum, liv 1, [4], 5, 6, 13;

quia per `conjugium' significatur conjunctio veri et boni ac boni et veri, constare potest quid significatur per maritum et uxorem, per filios et filias, per viduas, (o)per repudiatas, perque parere, parturire, desolari, sterilis esse {7}, nam haec sunt conjugii; de singulis illis, quid in sensu spirituali significant {8}, in explicationibus multoties ostensum est: [6] apud eundem, Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam,... non dicetur tibi amplius deserta,... sed terrae tuae vocabitur maritata, nam beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, quia maritabit juvenis virginem, maritabunt te filii tui, et gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Deus tuus, lxii 1, 4, 5;

qui non sensum internum Verbi novit, opinari potest quod talia in Verbo solum sint comparativa qualia in sermone vulgari plura, et inde quod Ecclesia comparetur filiae, virgini, uxori, ita quae fidei et charitatis sunt, illis quae conjugii; sed in Verbo omnia sunt repraesentativa spiritualium et caelestium, et reales correspondentiae, descendit enim Verbum e caelo, et quia descendit inde, in sua origine est Divinum caeleste et spirituale, cui illa quae sunt sensus litterae correspondent; inde est quod quae conjugii caelestis sunt, quod est conjunctio boni et veri, cadant in correspondentia, ita in illa quae sunt conjugiorum in terra. [7] Inde quoque est quod Dominus assimilaverit regnum caelorum, hoc est, regnum Ipsius in caelo, et regnum Ipsius in terra quod est Ecclesia, cum Homine rege, qui fecit nuptias filio suo, ac invitavit plures ad illas, Matth. xxii 2 seq.:

et quoque cum Decem virginibus, quae accipientes lampadas, exiverunt in occursum sponsi, Matth. xxv 1 seq.:

et quoque Dominus illos qui ab Ecclesia vocavit filios nuptiarum, Dixit Jesus, Num possunt filii nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? venient vero dies, quando auferetur ab iis sponsus, et tunc jejunabunt, Matth. ix 15. [8] Inde quoque affectio boni et affectio veri dicitur `gaudium et laetitia sponsi et sponsae,' quia gaudium caeleste est ex affectionibus et in affectionibus illis; ut apud Esaiam, Maritabunt te filii tui, et erit gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Jehovah Deus tuus, (x)lxii 5:

apud Jeremiam, Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium, Confitemini Jehovae, quia bonus Jehovah, xxxiii 11:

apud eundem, Cessare faciam ex urbibus Jehudae et ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsi, quia in vastitatem evadet terra, vii 34; xvi 9;

xxv 10:

et apud Johannem, Lux lucernae non lucebit in Babylone amplius, et vox sponsae et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. xviii (x)23. [9] Omnia conjugia in terra per amorem vere conjugialem correspondent conjugio caelesti quod est boni et veri, ideo leges in Verbo de desponsationibus et conjugiis latae prorsus correspondent legibus spiritualibus conjugii caelestis; ut quod `unam solum uxorem ducerent,' Marc. x 2-8; Luc. xvi 18; in conjugio enim caelesti se ita habet, nempe quod bonum non conjungi queat nisi suo vero, et verum suo bono; si alii vero quam suo, bonum nusquam subsisteret, sed distraheretur et sic periret; (s)`uxor' in {9} Ecclesia spirituali repraesentat bonum et `vir' repraesentat verum, at in Ecclesia caelesti `maritus' repraesentat bonum et `uxor' verum; et, quod arcanum, non solum illa repraesentant, sed etiam illis actualiter correspondent. {s} Leges quoque {10} quae de conjugiis latae sunt in Veteri Testamento similiter correspondentiam habent cum legibus conjugii caelestis, ut quae Exod. xxi 7-11; xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]; xxxiv 16; Num. xxxv 16;

Deut. vii 3, 4; xxii 28, 29; et quoque leges de gradibus vetitis, Lev. xviii 6-20; de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, alibi: quod {11} gradus {12} et leges conjugiorum ex legibus veri et boni quae sunt conjugii caelestis, ducant originem, et se ad illas referant, patet apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae viduam aut repudiatam non accipient sibi in uxores, sed virgines de semine domus Israelis; et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient, xliv 22;

ibi agitur de civitate sancta Hierosolyma nova et de Canaane caelesti, quae quod sint regnum Domini et Ecclesia Ipsius, constat, proinde quod non per `Levitas' Levitae, nec per `viduam et repudiatam' vidua et repudiata, significentur, sed talia quibus correspondent.{13} @1 inde$ @2 conjugiali I. A's reading Shechemi seems correct, as it supplies the subject for ambiret. I's reading probably arose from confusion with amoris conjugiali in the next line.$ @3 seipsam$ @4 sicuti A, sicut I, probably a miscopying of beati, which all S's many other references to this text have.$ @5 i et$ @6 nulla I$ @7 i et per plura$ @8 significetur$ @9 i enim$ @10 etiam$ @11 remainder of [ ] is a marginal addition in A.$ @12 i etiam$ @13 et Hierosolyma nova, et evidenter de Regno Domini, quod non Levitae, nec vidua, nec repudiata, patet, sed quod talia quibus correspondent. Note that this is part of the `visions of God seen upon a very high mountain' (Ezek. xl 2).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church