Arcana Coelestia (Elliott) n. 4446

Previous Number Next Number See English 

4446. Vers. 8-12. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus, inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem. `Locutus Hamor cum illis dicendo' significat bonum Ecclesiae apud antiquos: `Shechem filius meus' significat verum inde: `desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem' significat desiderium conjunctionis cum nova hac quae apparet externa facie antiquae similis: `et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis' significat unionem bonorum et verorum: `et cum nobis habitetis' significat vitam: `et terra erit coram vobis, habitate' significat Ecclesiam quae una: `negotiando pervagamini eam, et possidete in ea' significat dogmata ex communi quae consensura: `et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus' significat consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et vero hujus religiosi: `Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo' significat si illis mens similis a sua parte, quod esset a sua: `multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me' significat quod acceptabit illa quae apud illos, et faciet sua {1}: `et detis mihi puellam ad mulierem' significat modo conjunctio. @1 suae I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church