Arcana Coelestia (Elliott) n. 4453

Previous Number Next Number See English 

4453. `Negotiando pervagamini eam, et possidete in ea': quod significet dogmata ex communi quod consensura, constat ex significatione `negotiari' quod sit cognitiones sibi comparare, et quoque communicare, de qua n. 2967, inde `negotiando pervagari terram' est intrare in cognitiones boni et veri quae per Shechemum filium Hamoris et per urbem ejus significantur; et a significatione `possidere in ea' quod sit unum facere, ita consentire, qui enim simul terram possident, illi unum faciunt et consentiunt. Quod `negotiari' sit cognitiones sibi comparare et quoque communicare, est quia in caelo ubi Verbum percipitur secundum sensum internum, non detur aliqua negotiatio, non enim ibi {1} aurum, nec argentum, nec talia cum quibus in mundo negotiantur, quapropter cum `negotiari' legitur in Verbo, intelligitur id in sensu spirituali, et tale percipitur quod correspondet, in genere comparatio et communicatio cognitionum et in specie illud quod nominatur; ut si aurum nominatur, intelligitur bonum amoris et sapientiae, n. 113, 1551, 1552; si argentum, intelligitur verum quod intelligentiae et fidei, n. 1551, 2048, 2954; si oves, arietes, haedi, agni, per quae antiquitus negotiati sunt, intelliguntur talia quae oves, arietes, haedi, et agni significant, et sic porro; [2] sicut apud Ezechielem, Dic Tyro, habitatrix super introitibus maris, Negotiatrix populorum ad insulas multas:... Tarshish mercatrix tua ex multitudine omnium opum, in argento, in ferro, in stanno et plumbo, dederunt nundinationes tuas. (x)Javan, Tubal, et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasis aeris, dederunt commercium tuum.... Filii Dedanis negotiatores tui; insulae multae mercatura manus tuae.... Syria mercatrix tua in multitudine operum tuorum.... Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui in triticis, minnith {2}, et (x)pannag, et melle et oleo, et opobalsamo, dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in vino Helbonis {3} et lana Zaharis {4}. Dan {5} et Javan netum in nundinationibus tuis dederunt.... Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes principes Kedar, illi mercatores manus tuae, in agnis et arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores Shebae et Raamae, illi negotiatores tui in primario omnis aromatis; et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes tuas. Haran et Canneh {6} et Eden, negotiatores Shebae, Asshur, Kilmad negotiatrix tua. Hi negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthi {7}, et acupicto, et cum thesauris vestium pretiosarum, per funes ligatos et cedrina in mercatura tua [Naves Tarshish, turmae tuae in mercatura tua] unde impleta es, et honorata facta valde in corde marium, (x)xxvii 1 ad fin. [3] Ex his et pluribus aliis locis in Verbo, apparet quod negotiationes, commercia, mercaturae ac merces, non aliud sint quam quae sunt cognitionum boni et veri; quid enim Verbum propheticum cum negotiationibus Tyri nisi per illas spiritualia et caelestia significentur; et quia ita, manifeste constare potest quod non solum per merces alia significentur, sed etiam per gentes {8} ibi (x)nominatas illi apud quos talia; tum quod non sciri possit quid significant nisi ex sensu interno, ut quid {9} Tarshish, Javan, Tubal, Meshech, filii Dedanis, Syria, Jehudah, Israel, Dan, Javan, Dedan, Arabs, Sheba, Raamah, Haran, (x)Canneh, Eden, Asshur, Kilmad; tum quid {2} merces eorum, ut argentum, ferrum, stannum, plumbum, vasa aeris, tritica, minnith, pannag, mel, oleum, opobalsamum, vinum Helbonis, lana zaharis, netum, vestes libertatis ad currum, agni, arietes, hirci, aroma, lapis pretiosis, aurum, glomeres hyacinthini, acupictum, funes ligati, cedrina: haec et similia significant {10} bona et vera quae sunt Ecclesiae (c)et regni Domini atque eorum cognitiones; quapropter de Tyro ibi actum est, ex causa quia per `Tyrum' significantur cognitiones, n. 1201 et quia tales `merces,' seu bona et vera, in Ecclesia et regno Domini sunt, etiam terra Canaan per quam Ecclesia et regnum Domini significatur, ab antiquissimo tempore ita nominata fuit a mercibus seu mercaturis, Canaan {11} enim in lingua originali, id significat. Ex his nunc patet quid significatur per `negotiando pervagari {12} terram.' @1 i est$ @2 Minnith is regarded by many as a place name, see Jud. xi 33, and pannag as a form of sweetmeat$ @3 Chesbonis AI, see note to 2967$ @4 Heb [ ] (tsahar) = `dazzling whiteness.'$ @5 RV has Vedan, but most translators render And Dan$ @6 `Channoch AI$ @7 hyacinthini$ @8 nomina gentium ibi$ @9 i nisi$ @10 i varia$ @11 It is usual to derive Canaan from Heb. [ ] (kana`) `to humble or subdue,' and to apply the name to the low-lying coastal plain. But in Jer. x 17 we find `kenah' = wares, and kenaani, though generally rendered Canaanite. is also translated merchant as in Job xli 6 and Prov. xxxi 24.$ @12 pervagamini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church