Arcana Coelestia (Elliott) n. 4456

Previous Number Next Number See English 

4456. `Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me': quod significet quod acceptabit illa quae apud illos, et faciet sua, nempe externa Ecclesiae quae illorum, cum internis quae sua, ac ita simul unam Ecclesiam constituent, constat ex significatione `dare quemadmodum dicitis' quod sit unum facere cum illis quoad verum et bonum, de qua mox supra n. 4455; ipsa `dos et donum {1}' quae dixit ut multiplicarent super illum, significat consensum in unum, nam dos quae dabatur virgini desponsandae, erat tessera quod utrinque consensus {2};

dicit quod multiplicarent super illum valde dotem et donum, ac ita super statutum, quod erat quinquaginta argenti, ex causa quia cubuit cum illa (m)antequam acceptavit eorum religiosum, et quod esset a parte Jacobi consentire vel renuere, secundum legem antiquis etiam notam, de qua Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17];

imprimis quia desiderata erat conjunctio, nempe interioris veri quod `Shechem,' cum affectione exterioris quae `Dinah.' Quod dos fuerit tessera consensus {2} et sic confirmatio initiationis, est quia appendere seu dare argentum erat signum quod suum esset, ita quod virgo illius, et acceptare illud esset reciprocum, ita sponsa esset sponsi, et sponsus sponsae. @1 domum I$ @2 confessus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church