Arcana Coelestia (Elliott) n. 4459

Previous Number Next Number See English 

4459. `Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude': quod significet malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione `Shechemi' quod sit verum apud antiquos, seu quod idem, verum ex antiqua Divina stirpe, de qua n. 4399, 4454; ex repraesentatione `Hamoris' quod sit bonum ex quo illud verum, de qua n. 4399, 4431, 4447, 4454; et ex significatione `fraudis' quod sit mala opinio et intentio; fraus enim in genere involvit malum contra alterum, et contra illa quae loquitur et quae agit, nam qui in fraude est, cogitat et intendit diversum ab altero, quod etiam ab effectu, de quo in hoc capite, constat; inde patet quod per `responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude' significetur mala opinio et intentio de vero et bono Ecclesiae apud antiquos. [2] Filii Jacobi, seu posteri illius, non aliam opinionem et intentionem habere potuerunt de vero et bono interni hominis quam malam, quia in externis fuerunt absque internis, n. 4281, 3293, 4307, 4429, 4433; et quoque interna nihili {1} fecerunt et ideo (o)illa prorsus contempserunt: talis quoque est gens illa hodie; et tales (o)sunt omnes qui solum in externis sunt; qui in solis externis sunt, ne quidem sciunt quid sit esse in internis, nam non sciunt quid internum; si quis coram illis nominat internum, vel affirmant quod sit quia (t)ex doctrinali norunt esse, sed tunc affirmant ex fraude, vel sicut corde etiam ore negant; non enim vadunt ultra sensualia quae sunt externi hominis; inde est quod non credant aliquam vitam post mortem, et nisi corpore resurrecturos esse `non dari posse resurrectionem, quapropter permissum est ut talem opinionem de resurrectione habeant, alioquin nullam habuissent, nam ponunt omne vitae in corpore, nescientes quod vita corporis eorum sit ex vita eorum spiritus qui post mortem vivit. Qui in solis externis sunt, nusquam aliam fidem possunt habere, nam externa apud illos exstinguunt omne cogitationis, proinde omne fidei, de internis. [3] Quia talis ignorantia hodie regnat, dicendum est quid sit esse in externis absque internis: qui absque conscientia sunt, omnes illi in solis externis sunt, nam internus homo per conscientiam se manifestat; et omnes illi nullam conscientiam habent, qui verum et bonum cogitant et faciunt non propter verum et bonum, sed propter se, sui honoris et lucri causa {3}, et quoque qui solum propter timorem legis ac vitae, nam si non periclitaretur fama, honor, lucrum, vita, ruerent absque conscientia in omnia nefaria: hoc patet manifeste ab illis in altera vita qui tales fuerunt in vita corporis; ibi quia interiora patent, in perpetuo conatu sunt perdendi alios, quapropter in inferno sunt, (c)et ibi spirituali modo vincti tenentur {4}. [4] (s)Ut adhuc sciatur quid sit {5} in externis esse et quid in internis, et quod qui in (o)solis externis sunt, non capere possint quid interna, proinde non (o)possunt his affici, nam nemo afficitur illis quae non capit, sit pro exemplo, quod minimus esse sit maximus esse in caelo, et quod humilis sit altus esse, tum quod pauper et egenus sit dives et abundans esse: qui in solis externis sunt, ii haec non capere possunt, cogitant enim quod minimus nusquam possit maximus esse, nec humilis altus, et pauper dives ac egenus abundans; cum tamen prorsus ita se habet in caelo; et quia non capere possunt, inde nec affici possunt illis, et cum reflectunt super illa ex corporeis et mundanis in quibus sunt, aversantur illa; quod ita se habeat in caelo, prorsus non sciunt, et quamdiu in solis externis sunt, non {6} scire volunt {7}, immo nec scire possunt {7}; in caelo enim qui {8} scit, agnoscit, credit ex corde, hoc est, ex affectione, quod nihil potentiae (c)ex semet sit, sed quod omne potentiae ei a Domino, is minimus dicitur et tamen est maximus quia ei potentia a Domino est; similiter se habet cum illo qui humilis est, quod sit aliis, nam qui humilis est, agnoscens et credens ex affectione quod nihil potentiae ei sit a se, nihil intelligentiae et sapientiae a se, et nihil boni et veri a se, is donatur potentia, intelligentia veri, et sapientia boni prae aliis a Domino; pariter quod pauper et egenus sit dives et abundans; pauper enim' et egenus dicitur qui credit ex corde et affectione quod nihil possideat ex se, nihil sciat et sapiat ex se et nihil possit ex se; is in caelo dives est et abundat, Dominus enim illi dat omnem opulentiam, sapiens enim est prae reliquis, et dives est prae reliquis, in magnificentissimis habitat palatiis, n. 1116, 1626, 1627, ac in thesauris omnium divitiarum caeli. [5] Sit quoque pro exemplo, qui iri solis externis est: nequaquam capere potest quod gaudium caeleste sit proximum amare prae se et Dominum supra omnia, et quod secundum amoris illius quantum et quale sit felicitas; nam qui in solis externis est, se amat prae proximo, et si amat alios, est quia sibi favent, et ita amat illos sui causa, proinde se in illis et illos in se; qui talis est, non scire potest quid sit amare alios prae se, immo non {6} scire vult {9}, nec scire potest {9}, quare cum dicitur ei quod caelum consistat in tali amore, n. 548, aversatur illud; inde est quod qui tales fuerunt in vita corporis, non approximare possint ad aliquam societatem caelestem, et cum approximant, quod propter aversationem dejiciant se praecipites in infernum. [6] Quia pauci hodie sciunt quid sit in externis esse et quid in internis, et quia plerique credunt quod qui in internis sunt, non possint esse in externis, et vicissim, licet illustrationis causa adhuc unum exemplum afferre:

sit nutritio corporis et nutritio animae; qui in voluptatibus mere externis est, is curat pelliculam, indulget stomacho, amat opipare vivere, et in eduliis ac nectareis ponit summum voluptatis; at qui in internis est, etiam volupe habet in illis, sed ejus affectio regnans est ut corpus nutriatur cibis cum voluptate propter sanitatem ejus, ob finem ut `mens sana sit in corpore sano,' ita principaliter propter mentis sanitatem, cui sanitas corporis inservit pro medio; qui spiritualis homo est, non ibi quiescit, sed sanitatem mentis seu animae spectat ut medium ad imbuendum intelligentiam et sapientiam, non propter famam, honores, lucrum, sed propter vitam post mortem; qui in interiore gradu spiritualis est, is intelligentiam et sapientiam spectat ut finem medium ut (o)is servire possit pro membro utili in regno Domini; et qui caelestis homo est, ut serviat Domino; huic cibus corporeus est medium ad fruendum cibo spirituali, et {10} cibus spiritualis est medium ad fruendum cibo caelesti {10}; et quia ita inservire debent, etiam cibi illi correspondent; inde etiam vocantur cibi. Ex his constare potest quid sit in solis externis esse, et quid in internis.(s) [7] Gens Judaica (o)et Israelitica, de qua in hoc capite in sensu interno historico agitur, praeter illos qui mortui sunt infantes, quoad perplurimam partem talis est, sunt enim prae omnibus aliis in externis, nam sunt in avaritia; qui lucra et quaestus amant non propter alium usum quam propter aurum et argentum, et in illis possidendis omne vitae jucundum ponunt, in extimis seu infimis sunt, quippe prorsus terrestria sunt quae amant; qui autem aurum et argentum propter aliquem usum amant, illi secundum usum a terrestribus se elevant; ipse usus quem homo amat, determinat vitam ejus, et distinguit ab aliis, usus malus facit illum infernalem, usus bonus facit illum caelestem; non quidem ipse usus, sed amor usus, nam in amore est vita cujusvis. @1 nihil$ @2 nullam$ @3 i et famae inde$ @4 A d tenentur$ @5 fit I$ @6 nec$ @7 A transposes volunt and possunt$ @8 i ita se habet$ @9 A transposes$ @10 A i qui est intelligentia, quae fidei, but d quae fidei. After cibo caelesti A i but d qui est sapientia quae amoris. Probably both phrases were to be omitted as in I, not because incorrect, but as unnecessary here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church