Arcana Coelestia (Elliott) n. 446

Previous Number Next Number See English 

446. Locutus cum spiritibus de opinione hominum qui hodie vivunt, quod non credant spiritum quia oculis non vident nec per scientias capiunt, et sic quod non solum negent spiritum esse extensum sed etiam esse substantiam quia litigant quid substantia; et quia negant esse extensum, et litigant substantia, etiam negant spiritum esse in loco, ita consequenter in corpore humano; cum tamen simplicissimus scire possit quod ejus anima seu spiritus sit in suo corpore; quae cum dicerem, mirati sunt spiritus qui inter simpliciores erant, quod homines hodie tam stulti sunt; et cum audiebant voces, de quibus lis, ut partes extra partes, et similia, vocabant talia absona, ludicra et theatralia quae nusquam mentes occuparent quia praecludunt viam ad intelligendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church