4466. `Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis': quod significet sic conjunctionem, constat ex illis quae supra n. 4434 de conjugio dicta sunt, quod nempe `conjugium' in sensu spirituali sit conjunctio boni et veri; (o)nam `dare filias nostras vobis, et accipere filias vestras nobis' est sociare mutuo conjugia.