Arcana Coelestia (Elliott) n. 4468

Previous Number Next Number See English 

4468. `Et erimus in populum unum': quod significet quoad doctrinam etiam conjunctionem,' constat ex significatione `populi' quod sit verum Ecclesiae, proinde doctrina, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581; ita `esse in populum unum' est conjunctio per doctrinam. (s)Sunt duo quae conjungunt homines Ecclesiae, nempe vita et doctrina; quando {1} vita conjungit, doctrina non separat, sed si solum doctrina conjungit, sicut hodie fit intra Ecclesiam {2}, tunc se mutuo separant, et tot faciunt Ecclesias quot sunt doctrinae; cum tamen doctrina sit propter vitam et vita ex doctrina; quod se separent {3}, si solum doctrina conjungit, patet ex eo quod qui ab una doctrina est, damnet alterum, quandoque ad infernum; at quod doctrina non separet si vita conjungit {4}, patet ex eo quod qui in bonitate vitae est, non damnet alterum qui aliter sentit, sed illius fidei et conscientiae id (x)relinquat, et hoc usque ad illos qui extra Ecclesiam sunt; dicit enim corde quod ignorantia neminem damnare possit, si vivant in innocentia et mutuo amore, sicut infantes, qui quoque in ignorantia sunt cum {5} obeunt.(s) @1 cum$ @2 in Ecclesia$ @3 after following conjungit$ @4 after at$ @5 A has full stop after sunt. Cum obeunt is a later addition.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church