Arcana Coelestia (Elliott) n. 4489

Previous Number Next Number See English 

4489. `Annon nobis illa?': quod significet quod similia et forma una, constare potest ex serie, quae talis est quod bona et vera Antiquissimae Ecclesiae quae apud Hamorem et Shechemum et familias eorum adhuc quoad aliquam partem remanebant, concordarent cum bonis et veris quae ex Antiqua Ecclesia apud posteros Jacobi, nam ritualia quae instituta sunt apud posteros Jacobi, non aliud erant quam externa quae repraesentabant et significabant interna quae fuerunt Ecclesiae Antiquissimae; inde per `annon nobis illa' seu ad illos pertinentia, significatur quod essent similia et forma una:

[2] sed illustretur res per exemplum: altare super quo sacrificabant, erat principale repraesentativum Domini, n. 921, 2777, 2811; inde etiam erat fundamentale cultus in Ecclesia Antiqua quae Hebraea vocata fuit; ideo omnia et singula ex quibus construebatur altare, repraesentabant, sicut ejus dimensiones, nempe altitudo, latitudo et longitudo, ejus lapides, ejus opus reticulare quod ex aere, ejus cornua, et dein ignis qui perenniter super illo conservabatur, ac insuper sacrificia et holocausta; quae repraesentabant, erant vera et bona quae Domini et quae a Domino;

haec erant interna cultus, quae quia repraesentabantur in externo illo, erant similia et forma una cum veris et bonis Antiquissimae Ecclesiae; dimensiones {1}, nempe `altitudo, latitudo et longitudo' significabant in genere bonum, verum, et sanctum inde, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434, 4482; `lapides' significabant in specie vera inferiora, n. 1298, (x)3720; `aes ex quo opus reticulare circum altare' significabat bonum naturale, n. 425, 1551; `cornua' significabant potentiam veri ex bono, n. 1823; `ignis super altari' significabat amorem, n. 934; `sacrificia et holocausta' significabant caelestia et spiritualia, secundum eorum varias species, n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; inde constare potest quod in externis illis continerentur interna, et quod quoad interna similia essent; ita quoque in reliquis. [3] Sed qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, externa illa non curabant quia interni homines fuerunt, et Dominus per internam viam apud illos influebat et docebat quid bonum; boni varietates et differentiae erant illis vera, ac inde omnia et singula quae in mundo erant, sciebant quid repraesentabant in regno Domini, nam universus mundus seu universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, n. 2758, 3483: at {2} qui ab Ecclesia Antiqua erant, non interni homines sed externi fuerunt, quare apud eos non potuit Dominus influere per internam viam sed per externam, et docere quid bonum, et hoc primum per talia quae repraesentabant et significabant; inde orta est Ecclesia repraesentativa, ac postea per doctrinalia boni et veri quae repraesentabantur et significabantur, inde Ecclesia Christiana; haec Ecclesia nempe Christiana, in sua essentia, eadem est quoad formam internam cum Ecclesia repraesentativa, sed illius Ecclesiae repraesentativa et significativa abrogata sunt postquam Dominus in mundum venit, ex causa quia omnia et singula repraesentabant Ipsum, et consequenter illa quae sunt regni Ipsius, nam haec sunt ab Ipso ac, ut ita dicatur sunt Ipse. [4] Verum inter Antiquissimam Ecclesiam et inter Christianam talis est differentia qualis inter lucem solis die et lumen lunae vel stellarum nocte; nam videre bona per viam internam seu priorem est sicut videre in die a luce solis, at videre per viam externam seu posteriorem est sicut videre in nocte a lumine lunae vel stellarum paene similis differentia fuit inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam, solum quod in pleniore lumine possent esse qui Christiana, si interna agnovissent seu vera et bona quae docuit Dominus, credidissent et fecissent;(n) ipsum bonum est utrique idem sed differentia est videre illud in claro aut in obscuro; (m)qui in claro vident, innumerabilia arcana vident paene sicut angeli in caelo, (o)et quoque afficiuntur illis quae vident; qui autem in obscuro vident, vix quicquam absque dubio vident, et (o)quoque quae vident, miscent se cum umbris noctis, hoc est, cum falsis,(n) (o)nec interius affici illis possunt; nunc {3} quia bonum utrique est idem, consequenter etiam verum, inde est quod per verba, `Annon nobis illa?' significetur quod bona et ver essent similia et forma una; Hamor enim et Shechemus erant, ut prius dictum, ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae, et posteritas Jacobi erat ex Antiqua Ecclesia quae dicta fuit Hebraea, (o)sed solum in externi ejus. Quod autem Hamor et Shechemus filius ejus enormiter peccaverint, quod receperint circumcisionem, {4} videbitur in sequentibus (o)n. 4493. @1 i enim$ @2 sed$ @3 et$ @4 receperint circumcisionem, et sic externa Ecclesiae Hebraeae, enormiter peccaverint (enormiter peccaverint is substituted for a deletion destruxerint apud se internum hominem)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church