4494. Vers. 25-29. Et factum in die tertio, in esse illos dolentes, et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi fratres Dinae, quisque gladium suum, et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum. Et Hamorem et Shechemum filium illius occiderunt ad os gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem, quod polluerint sororem suam. Greges illorum, et armenta illorum, et asinos illorum, et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum, et feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo. `Factum in die tertio' significat continuum usque ad finem: `in esse illos dolentes' significat cupiditates: `et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi' significat fidem et amorem: `fratres Dinae' significat vera et bona istius Ecclesiae: `quisque gladium suum' significat falsum et malum: `et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum' significat quod exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos: `et Hamorem et Shechemum filium illius ad os gladii' significat ipsam Ecclesiam:
`et sumpserunt Dinam e domo Shechemi et exiverunt' significat quod affectionem veri sustulerint: `filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem' significat quod omnis illa posteritas doctrinam destruxerint: `quod polluerint sororem suam' significat quod verum fidei foedaverint: `greges illorum et armenta illorum' significat quod destruxerint bonum rationale et naturale:
`et asinos illorum' significat vera inde: `et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt' significat omne verum et bonum Ecclesiae: `et omnes opes illorum' significat omnia scientifica quae sibi acquisiverunt: `et omnem infantem illorum' significat omnem innocentiam: `et feminas illorum' significat charitatem:
`captivarunt et depraedati' significat quod deprivaverint illos et perverterint: `et omne quod in domo' significat omne Ecclesiae.