Arcana Coelestia (Elliott) n. 4504

Previous Number Next Number See English 

4504. `Quod polluerint {1} sororem suam': quod significet quod verum fidei foedaverint, constat ex significatione `polluere' quod sit foedare; et ex significatione `sororis' quod sit verum, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386, hic verum fidei quia per `Dinam' quae hic `soror,' significatur affectio omnium fidei, n. 4427. Quod per `quod Shechemus polluerit sororem illorum' significetur quod illi foedaverint verum fidei, est quia per illam repraesentatur affectio verorum omnium, ita ipsa Ecclesia, n. 3963, 3964; et quia non data est (o)a fratribus ejus Shechemo in mulierem, sed polluta {2} apud illos remansit, (o)ideo postea per illam repraesentabatur oppositum sicut per fratres ejus, nempe affectio omnium falsorum, ita Ecclesia corrupta; inde est quod per `quod polluerint {3} sororem suam' significetur quod verum fidei foedaverint. @1 polluerit AI, but see n. 4494, and Heb.$ @2 i illa$ @3 polluerit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church