Arcana Coelestia (Elliott) n. 4510

Previous Number Next Number See English 

4510. `Et feminas illorum': quod significet charitatem, constat ex significatione `feminarum, mulierum, et uxorum quod sint affectiones veri et affectiones boni; affectiones veri cum conjux nominatur {1} et cum maritus vocatur, affectiones boni cum conjux non nominatur et cum vir dicitur, n. 915, 1468, 2517, 3236; hic affectiones boni quia (o)feminae fuerunt virorum urbis, per quos vera significabantur, n. 4478 f.; et `urbs' dicitur ubivis Shechemi, per quem verum Ecclesiae apud antiquos repraesentabatur, n. 4454 affectio boni spiritualis est idem ac charitas, idcirco hic per `feminas' significatur charitas. @1 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church