Arcana Coelestia (Elliott) n. 4517

Previous Number Next Number See English 

4517. `Cananaeo et Perizzaeo': quod significet qui in bono et vero, constat ex significatione `Cananaei' quod hic sint qui in Ecclesiae bono, `et Perizzaei' qui in Ecclesiae vero; quod Cananaeus et Perizzaeus illa significent, est quia adhuc ibi apud illos erat Antiqua Ecclesia, ut mox supra (t)n. 4516 dictum;

fuerunt enim ibi qui ab Antiquissima Ecclesia, videatur n. 4447, 4454; et fuerunt qui ab Antiqua, imprimis ab illa quae Ecclesia Hebraea dicta est, quapropter illi qui e terra Canaane fuerunt, in genere vocati sunt Hebraei, Gen. xl 15, (m)et quoque {1} habuerunt altaria et sacrificabant, ideo {2} postquam idololatrae facti sunt, toties mandatum ut altaria eorum destruerentur;(n) quamdiu itaque Ecclesia aut aliquid Ecclesiae apud illos remansit, per `Cananaeum' significatur Ecclesiae bonum, et per `Perizzaeum' Ecclesiae verum;

at cum omne Ecclesiae apud illos consummatum erat, tunc per `Cananaeum' significabatur malum, et per `Perizzaeum' falsum, n. 1573, 1574. @1 before sacrificabant$ @2 quapropter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church