4543. `Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo':
quod significet dispositionem a bono naturali quali tunc, constat a significatione `dicere ad domum suam, et ad omnes qui cum illo' quod sit dispositio; et a repraesentatione `Jacobi' quod hic sit bonum naturale, de qua supra n. 4538; quod `dicere ad domum suam et ad omnes qui cum illo' sit dispositio, est inde quia in nunc sequentibus in sensu interno agitur de dispositione verorum a bono;
cum enim bonum spirituale, de quo supra n. 4538, in mente naturali primas agere incipit, tunc disponit vera quae ibi, in ordinem.