4553. Vers. 5-7. Et profecti sunt, et fuit terror Dei super urbe quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi. Et venit Jacob ad Luz, quae in terra Canaan, haec Bethel, ille et omnis populus qui cum illo. Et aedificavit ibi altare, et vocavit locum El-Bethel, quia ibi revelati ad illum dii, in fugiendo illo a coram fratre suo. `Profecti sunt' significat continuum: `et fuit terror Dei super urbes quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi' significat quod falsa et mala non potuerint accedere: `et venit Jacob ad Luz quae in terra Canaan' significat naturale in statu priore: `haec Bethel' significat Divinum Naturale: `ille et omnis populus qui cum illo' significat cum omnibus ibi: `et aedificavit ibi altare' significat per sanctificationem `et voca' locum El-Bethel' significat sanctum naturale: `quia ibi revelati ad illum dii' significat sancta vera:
`in fugiendo illo a coram fratre suo' significat postquam vera praelata bono.