Arcana Coelestia (Elliott) n. 4564

Previous Number Next Number See English 

4564. `Et sepeliebatur desubter Bethel sub quercu': quod significet rejectum in perpetuum, constat a significatione `sepeliri' quod sit rejici {1}, nam quod sepelitur, hoc rejicitur;

et a significatione `sub quercu' quod sit in perpetuum, de qua supra n. 4552; `desubter Bethel' significat extra naturale, nam quod dicitur subter seu infra, hoc in sensu interno est extra, n. 2148; (o)Bethel est Divinum Naturale, n. 4089, 4539. [2] Cum hoc se ita habet: malum {2} tam hereditarium quam actuale apud hominem qui regeneratur, non exterminatur ita ut evanescat aut nullum fiat, sed modo separatur, et per dispositionem a Domino rejicitur in {3} peripherias, n. 4551, 4552, ita manet apud illum, et hoc in aeternum, verum detinetur a Domino ac tenetur in bono; cum {4} hoc fit, tunc apparet sicut mala rejecta sint, et sic {5} homo ab illis purificatus, seu ut aiunt, justificatus; omnes angeli caeli fatentur {6} quod apud illos quantum ex se, non sit nisi malum {7} et inde falsum, sed quantum a Domino, sit bonum et inde verum; [3] qui de illa re aliam opinionem captarunt, et ex doctrinali suo cum vixerunt in mundo, apud se confirmarunt quod justificati sint et tunc absque Peccatis, et sic quod sancti, illi remittuntur in statum malorum ex actuali et hereditario, et in (c)illo tenentur usque dum per vivam experientiam sciunt {8} quod a se non nisi quam malum sint, et quod bonum in quo sibi visi {9} fuerant, esset a Domino, proinde quod non esset illorum sed Domini; ita se habet cum angelis, ac ita cum regeneratis inter homines; [4] at cum Domino aliter, Ipse omne malum hereditarium a matre a Se prorsus removit, expulit et ejecit; Ipsi enim nullum malum ex hereditario a Patre fuit quia conceptus a Jehovah, sed a matre; haec differentia est;

hoc intelligitur per quod Dominus factus Justitia, Ipsum Sanctum, ac Divinum. @1 rejectum$ @2 i omne$ @3 ad$ @4 i et$ @5 sit I$ @6 i aperte$ @7 i quam$ @8 sciant$ @9 prius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church