4567. `Visus Deus ad Jacobum adhuc in veniendo illo e Paddan Aram et benedixit illi': quod significet perceptionem interiorem naturalem, constat a significatione `visus Deus' quod sit perceptio interior; quod `videre' sit intelligere et percipere, videatur n. 2150, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, inde `visus Deus' cum praedicatur de Domino, est perceptio ex Divino, quae eadem (o)est cum perceptione interiore; quod perceptio illa naturali fuerit, significatur per quod `visus Deus ad Jacobum', `Jacobus' enim (t)repraesentat naturale Domini, ut pluries ostensum: `adhuc in veniendo illo e Paddan Aram significat postquam cognitiones (t)boni et veri, quae per Paddan Aram de quibus n. 3664, 3680, 4112, significantur, hauserat; (m) `benedixit {1} illi' significat progressionem ad interiora naturalis, et ibi conjunctionem boni et veri; `benedicere' enim praedicatur de omni bono quo qui donatur a Divino, n. 1420, 1422, 2846, 3017, 3406, imprimis de conjunctione boni et veri, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584.(n) @1 i et$