4570. `Quin immo Israel erit nomen tuum': quod significet quale internum naturale seu quale spirituale illius quod Israel, et vocavit nomen illius Israel' quod significet internum Naturale, seu caeleste spirituale Naturalis, constat a significatione `nominis' quod sit quale, de qua mox supra n. 4568; et ex significatione `Israelis' quod sit Domini internum naturalis [et quoque caeleste spirituale Naturalis'; cur Jacob vocatus sit Israel, nemo scire potest nisi qui scit quid internum naturale et quid externum naturale, et porro quid caeleste spirituale naturalis; explicata quidem haec sunt prius quando Jacob ab angelo vocatus est Israel, sed quia talia sunt, de quibus pauca si ulla cognitio habetur, ideo quid sint, iterum explicandum: [2] apud hominem sunt duo inter se distinctissima, nempe rationale et naturale; rationale constituit internum hominem, et naturale externum, sed naturale sicut rationale etiam habet suum externum et internum; externum naturalis est ex sensualibus corporis et ex illis quae e mundo per sensualia immediate influunt; per haec homo communicationem habet cum mundanis et corporeis; qui solum in hoc naturali sunt, vocantur sensuales homines, nam vix ultra cogitatione sua vadunt; internum autem naturalis constituitur ab illis quae inde analytice et analogice {1} concluduntur, sed usque trahit et deducit sua a sensualibus; communicat sic naturale per sensualia cum mundanis et corporeis, et per analogica et analytica cum rationali, ita cum illis quae sunt mundi spiritualis; tale est naturale; datur quoque intermedium quod communicat cum utroque, nempe cum externo et cum interno, ita per externum cum illis quae in mundo naturali sunt, et per internum cum illis quae in mundo spirituali; hoc naturale est quod (t)in specie Jacob repraesentat, et internum naturale quod `Israel': cum rationali similiter se habet, quod nempe sit externum et internum, et quoque medium sed de illo, ex Divina Domini Misericordia {2}, dicendum ubi de Josepho quia `Josephus' repraesentat externum rationalis. [3] Quid autem caeleste spirituale, prius aliquoties dictum est, quod nempe caeleste sit id quod est boni, ac spirituale quod est veri, ita caeleste spirituale id quot est boni a vero. Nunc quia Ecclesia Domini est externa et interna, e repraesentari a Jacobi posteris debuerant interna Ecclesiae per externa ideo Jacob non potuit amplius nominari Jacob, sed Israel, videantur quae de his prius n. 4286, 4292 allata sunt. Praeterea sciendum quod tam rationale quam naturale dicatur caeleste et spirituale, caeleste cum recipiunt bonum, et spirituale cum recipiunt verum a Domino nam bonum quod a Domino influit in caelum, vocatur caeleste, et verum vocatur spirituale. (m)Quod Jacob dictus sit Israel, in supremo sensu significat quod Dominus ad interiora progressus Naturale (o)in Se Divinum fecerit, tam quoad Externum quam quoad Internum ejus; nam quod repraesentatur, in supremo sensu est {3} id ipsum. (n) @1 i quoque$ @2 Providentia I$ @3 ad ipsum est I$