4575. `Et reges ex lumbis tuis exibunt': quod significet vera ex Divino Conjugio, constat a significatione `regum' quod sint vera, de qua n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670: et ex significatione `lumborum' quod sint illa quae sunt amoris conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, proinde quae sunt conjugii caelestis, {1} in supremo sensu Divini Conjugii: vera ex Divino Conjugio sunt quae procedunt (c)ex Divino Humano Domini, et vocantur sancta; Divinum enim Humanum Domini est ipsum Divinum Conjugium; quae procedunt ex illo sunt (o)sancta, quae vocantur {2} caelestia et spiritualia, et faciunt conjugium caeleste, quod est verum conjunctum bono, et bonum conjunctum vero; in caelo est hoc conjugium, et in unoquovis qui in caelo est, etiam in unoquovis qui in Ecclesia, si is qui in Ecclesia, in bono et simul in vero est. @1 i et$ @2 dicuntur$