4578. `Et ascendit desuper illo Deus in loco quo locutus cum illo': quod significet Divinum in statu illo, constat a significatione `ascendere desuper illo Deus' quod sit Divinum, ascendere enim involvit elevationem ad interiora, et cum praedicatur de Domino, Qui hic est `Deus,' elevationem ad Divinum, n. 4539; et ex significatione `loci quo locutus cum illo' quod sit status ille; quod `locus' sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, inde' `locus quo locutus cum illo' est status in quo fuit.