Arcana Coelestia (Elliott) n. 4580

Previous Number Next Number See English 

4580. `Statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo, statuam lapidis': quod significet sanctum veri in Divino illo statu, constat a significatione statuae' quod sit sanctum veri, de qua sequitur; (m)et a significatione `in loco quo locutus cum illo' quod sit in statu illo, de qua mox supra n. 4578. De origine {1} quod statuae erigerentur, et libarent super illas libamen, et funderent super illas oleum, primum dicendum {2}:(n) [2] statuae quae erigebantur antiquis temporibus erant vel in signum, vel in testem, vel in cultum; quae {3} in cultum, ungebantur et tunc erant sanctae, et ibi quoque cultum suum habebant, ita in templis, in lucis, in silvis sub arboribus, et alibi; hoc rituale suum repraesentativum inde traxit quod lapides antiquissimis temporibus statuerentur in terminis inter gentium familias, ne illos transgrederentur ad faciendum illis malum, sicut quoque a Labane et Jacobo, Gen. xxxi 51; ne transgrederentur illos ad faciendum malum, erat apud illos jus gentium; et quia lapides illi {4} erant in terminis, antiquissimi qui in singulis quae in tellure, correspondens spirituale et caeleste videbant, cum lapides hos ut terminos viderent, de veris quae sunt ultima ordinis, cogitabant, posteri autem illorum, qui in objectis minus spirituale et caeleste et plus mundanum spectabant, incipiebant modo ex veneratione ab {5} antiquo sancte de illis cogitare, et tandem antiquissimorum posteri qui proxime ante diluvium vixerunt, et non magis in terrestribus et mundanis ut objectis aliquod spirituale et caeleste videbant, coeperunt {6} sanctificare illos lapides, libamina fundendo super illos, ac oleo ungendo illos, et tunc vocabantur statuae, et in cultum adhibebantur: hoc remansit post diluvium in Ecclesia Antiqua quae repraesentativa fuit, sed cum illa differentia quod statuae inservirent his pro mediis perveniendi ad cultum internum;

instruebantur enim infantes et pueri a parentibus quid repraesentarent, et sic perducebantur ad scire sancta et affici illis {7} quae repraesentabant; inde est quod statuae apud antiquos in templis, lucis, et silvis, ac super collibus (c)et montibus essent in cultum: [3] at cum internum cultus cum Ecclesia Antiqua prorsus periit, et coeperunt externa sancta et Divina habere, et sic idololatrice illa colere {8}, tunc statuas erigebant pro singulis diis; et quia posteritas Jacobi pronissima ad idololatrica erat, prohibebatur illis ne statuas erigerent, nec lucos haberent, et ne quidem super montibus (o)et clivis aliquem cultum, sed congregarentur ad unum locum ubi Arca, et dein ubi Templum, ita ad Hierosolymam; alioquin quaelibet familia habuisset sua externa (o)et idola quae coluisset, et {9} sic repraesentativum Ecclesiae non apud illam gentem institui potuisset: videantur quae de statuis prius n. 3727 ostensa sunt. Ex his constare potest unde statuae, et quid significarunt, et cum in cultum adhiberentur, quod esset sanctum verum quod per illas repraesentabatur, ideo quoque dicitur quod esset `statua lapidis', nam `lapis' significat verum in ultimo ordinis, n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798. (m)Praeterea sciendum quod de (t)Divino Vero imprimis sanctum praedicetur, nam Divinum `Bonum' est in Domino, et Divinum Verum procedit ab illo, n. 3704, 4577, et vocatur sanctum.(n) {10} @1 Origo$ @2 oleum super illas funderent, haec fuit$ @3 qui AI$ @4 ibi I$ @5 pro$ @6 spectabant, inchoabant$ @7 et affici sanctis$ @8 inde colere absque ulla cognitione quae repraesentarent$ @9 i et quoque suum deum$ @10 A continues but deletes hoc sanctum est quod in Verbo intelligitur per spiritum sanctum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church