Arcana Coelestia (Elliott) n. 4586

Previous Number Next Number See English 

4586. `Et peperit Rachel et dura passa in pariendo illam': quod significet tentationes interioris veri, constat ex significatione `parere' quod sit existentia spiritualium quae sunt veri, (c)et caelestium quae sunt boni, non enim aliud in sensu interno intelligitur' per parere {1}, quam quae sunt partus spiritualis, videatur n.1145, 1255, 2584, 3860, 3868, 3905, 3915, 3919, 4070; ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex significatione `dura pati' quod sit tentationes subire, cum enim de veris et bonis seu de spiritualibus et caelestibus praedicatur `dura pati', non aliud est, nam ad illa pervenire nemo potest quam per tentationes;

pugnant enim tunc interiora bona et vera cum malis et falsis quae ex hereditario et actuali, quippe tenetur homo tunc a Domino in bonis et veris ab interiore, et aggrediuntur mala et falsa {2} quae erumpunt ex hereditario et quae adsunt ex actuali, hoc est, spiritus et genii qui {3} in illis sunt et apud hominem; inde tentationes, quibus non modo rejiciuntur et removentur mala et falsa cum vincuntur, sed etiam confirmantur bona et vera; haec sunt quae significantur per quod `peperit Rachel, et dura passa in pariendo.' @1 after aliud$ @2 falsis et mala A, mali et falsi I$ @3 i mali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church