4598. `Profectus Israel': quod `sit caeleste spirituale naturalis nunc, constat (c)a significatione `proficisci' quod sit successivum seu continuum, de qua n. 4375, 4554, hic versus interiora magis; et ex repraesentatione `Israelis' hic quod sit caeleste spirituale naturalis, de qua n. 4286; quid caeleste spirituale naturalis, prius explicatum est, quod nempe sit bonum veri, seu bonum charitatis comparatum per verum fidei. (s)Quid progressio versus interiora, parum scitur in mundo; non est progressio in scientifica, haec enim progressio saepe datur absque ulla progressione versus interiora, et saepenumero cum egressione; nec est progressio in virile judicium, hoc etiam quandoque datur cum egressione ab interioribus; nec est in cognitiones veri interioris, nam cognitiones nihil faciunt nisi homo afficiatur illis; est progressio versus interiora progressio versus caelum et Dominum per cognitiones veri implantatas affectioni earum, ita per affectiones:
[2] qualis progressio versus interiora est, non apparet alicui in mundo, sed in altera vita manifeste, est ibi a quodam nimbo in lucem; qui enim solum in exterioribus sunt {2}, respective in nimbo sunt {2}, et quoque ab angelis videntur {2} in nimbo; at qui in interioribus sunt {2}, in luce sunt, proinde in sapientia, nam lux ibi est sapientia; et mirum, qui in nimbo sunt, non videre possunt illos qui in luce quod in luce sint, at qui in luce sunt, videre possunt illos qui in nimbo, quod in nimbo sint.(s) Quia agitur de progressione Divini Domini versus interiora, Jacob hic vocatur Israel; at ubi non de progressione illa, vocatur Jacob {3}, ut in versu hujus capitis mox praecedente 20, et in ultimo. @1 significet$ @2 All singular in A$ @3 i ille$