Arcana Coelestia (Elliott) n. 4606

Previous Number Next Number See English 

4606. `Et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et Zebulun': quod significent essentialia illorum, nempe Divinorum bonorum et verorum externorum, constat ex repraesentatione cujusvis, nempe `Shimeonis' quod sit in supremo sensu providentiam, in interno fides voluntate, in externo oboedientia> de qua n. 3869-

3872: `Levi' quod sit in supremo sensu amor et misericordia, in interno charitas seu amor spiritualis, in externo conjunctio, de qua n. 3875, 3877: `Jehudae' quod sit in supremo sensu Divinum Amoris Domini, in interno caeleste regnum Domini, in exteriore doctrina e Verbo quae est Ecclesiae caelestis, de qua n. 3881:

`Jisascharis' quod sit in supremo sensu Divinum Bonum veri et Verum boni, in interno amor conjugialis caelestis, in externo amor mutuus, de qua n. 3956, 3957 et ex repraesentatione `Zebulonis' quod sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in interno conjugium caeleste, et in externo amor conjugialis, de qua n. 3960, 3961: haec sunt essentialia quae in Divinis bonis et veris externis Domini; at singula explicare quomodo insunt, nemo potest nisi qui in luce caelesti est, nam ibi apparent illa sicut responsa in Urim et Thummim per lucis et flammae evibrationes, et inde perceptionem a Domino; (m)in Urim enim et Thummim erant duodecim lapides (o)pretiosi secundum duodecim tribus Israelis.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church