Arcana Coelestia (Elliott) n. 4612

Previous Number Next Number See English 

4612. `Venit Jacob ad Jishakum patrem suum': quod significet quod nunc Divinum Rationale cui conjunctum, constat a repraesentatione `Jacobi' quod sit Divinum Naturale in statu de quo mox supra n. 4604-4610; et a repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; conjunctio significatur per quod venerit ad illum. In sequentibus usque {1} ad finem capitis agitur de conjunctione naturalis cum rationali; et quia ita, in mox praecedentibus descriptum est naturale quale fuit, quod nempe in illo omnia boni et veri; quale ejus significatum est per (o)duodecim filios Jacobi, nam, ut ostensum, quilibet eorum aliquid commune veri et boni repraesentat. [2] Quod conjunctionem naturalis et rationalis {2}, de qua in sequentibus agitur, concernit, sciendum quod rationale prius et facilius recipiat vera et bona quam naturale, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3498 {3}, 3513; est enim rationale purius et perfectius quam naturale quia interius seu superius, et in se spectatum in luce caeli, cui adaptatum est, inde est quod rationale illa quae sunt lucis illius, nempe vera et bona {4}, seu quod idem, quae sunt intelligentiae et sapientiae, prius et facilius quam naturale recipiat; naturale autem est crassius et imperfectius quia exterius seu {5} inferius, et in se spectatum in luce mundi, quae lux nihil intelligentiae et sapientiae (t) in se habet, nisi quantum per rationale recipit a luce caeli; influxus, de quo eruditi hodie loquuntur, non alius est. [3] Cum natura autem ita se habet: hoc a prima infantia et pueritia suum quale accipit ab illis quae e mundo per sensualia externa influunt, per illa et ex illis homo sibi acquirit intellectuale; sed quia tunc in jucundis amoris sui et mundi est et inde in cupiditatibus, tam ex hereditario quam ex actuali, ideo intellectuale quod tunc acquirit, talibus est oppletum, et {6}tunc illa quae jucundis ejus favent, spectat ut bona et vera; inde ordo eorum in naturali est inversus seu oppositus ordini caelesti; in quo statu cum est, lux caeli quidem per rationale influit, inde enim habet quod cogitare, quod ratiocinari, quod loqui, et in externa forma decore et civiliter agere possit, sed usque illa quae sunt {7}lucis et quae ei conducunt ad felicitatem aeternam, in naturali non sunt; nam jucunda quae dominantur ibi, repugnant illis; jucunda enim amoris sui et mundi in se prorsus opposita sunt jucundis amoris proximi et inde amoris in Dominum; scire quidem potest illa quae sunt lucis seu caeli, sed non potest illis affici, nisi quantum conducunt ad aucupandos honores et captandum lucrum, ita nisi quantum favent jucundis amoris sui et mundi: inde constare potest quod ordo {8}in naturali sit prorsus 4 inversus seu oppositus ordini caelesti;

quapropter cum lux caeli per rationale influit in {9}naturale, non potest aliter quam ut vel reflectatur, vel suffocetur, vel pervertatur: inde nunc est quod naturale prius regenerandum sit quam conjungi possit cum rationali; cum enim naturale regeneratum est, tunc illa quae influunt a Domino per caelum ac ita per rationale in naturale, recipiuntur, quia concordant; est enim naturale nihil aliud quam receptaculum boni et veri e rationali, seu per rationale a Domino. Per naturale intelligitur externus homo, qui etiam naturalis homo vocatur, et per rationale internus. Haec praemissa sunt ut sciatur quomodo se res habet cum illis quae sequuntur, nam ibi de conjunctione naturalis cum rationali agitur. @1 autem$ @2 cum Rationale$ @3 A i 3493 in m.$ @4 veri et boni$ @5 et$ @6 non nisi quam illa ut bona et vera spectat quae jucundis illis favent$ @7 caeli$ @8 i omnis$ @9 tale naturale, necessaria followed by verbs in indicative$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church