Arcana Coelestia (Elliott) n. 4614

Previous Number Next Number See English 

4614. `Haec Hebron': quod significet statum cum conjuncta, constat ex significatione Hebronis quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 2909, hic Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, nam quae in interno sensu significant aliquid Ecclesiae, illa in sensu supremo significant aliquid Divini Domini, ex causa quia omne id quod facit Ecclesiam, est a Domino. Quod `Hebron' significet statum cum conjuncta, nempe rationale et naturale, est quia `Jishakus' ibi fuit, per quem repraesentatur Divinum Rationale Domini, et `Jacob' illuc venit, per quem repraesentatur Divinum Naturale Ipsius, et per adventum ejus illuc significatur conjunctio, n. 4612. `Mamre Kiriath Arba, haec Hebron' dicitur quia Divinum Naturale per Bonum conjungitur Bono Rationalis, `Jishakus' enim repraesentat Divinum Rationale Domini quoad bonum, n. 3012, 3194, 3210; `Rebecca' autem quoad verum, n. 3012, 3013, 3077, et `Rebecca' hic non memoratur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church