Arcana Coelestia (Elliott) n. 4619

Previous Number Next Number See English 

4619. `Et collectus ad populos suos': quod significet quod nunc inter illa quae Divini Naturalis, constat ex significatione `colligi ad populos' quod cum de repraesentativis agitur, sit non amplius de illo, de qua n. 3255, 3276, ita hic quod inter illa quae Divini Naturalis sunt, ut quoque sequitur ab illis quae mox supra n. 4618 dicta sunt. Antiqui cum aliquis moriebatur, dicebant quod `collectus sit ad populos,' et tunc in proximo sensu intellexerint quod inter suos in altera vita esset; quisque enim homo in societate est cum spiritibus et angelis quoad spiritum suum, quum vivit in corpore; inter eosdem quoque venit post mortem, n. 1277, 2379; hoc intellectum est per `populos ad quos collectus': at in sensu interno Verbi, ubi de bonis et veris Ecclesiae seu regni Domini agitur, per `colligi ad populos' significatur inter vera et bona quae concordant seu correspondent; societates {1}caelestes omnes sunt in veris et bonis, sed quia vera et bona ibi se habent sicut consanguinitates et affinitates in terra, cum omni differentia, n 685, 917, 3815, 4121, ita `populi sui' {2}sunt vera in quibus societates concordes, seu {3}societates quae in veris illis; quod `populi' sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581. @1 i enim$ @2 i seu populi cujusvis$ @3 i quod idem ubi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church