4624. Quod autem correspondentiam sensus olfactus et inde narium cum Maximo Homine concernit; ad provinciam illam pertinent qui in perceptione communi sunt, sic ut dici queant `perceptiones'; illis correspondet olfactus, proinde {1}organum ejus; inde quoque est quod olfacere, odorari, sagax esse, et quoque nares, in communi sermone praedicentur de illis qui divinatione rem prope tangunt, et quoque qui percipiunt; interiora enim vocum loquelae hominis ex correspondentia cum Maximo Homine plura trahunt, ex causa quia homo quoad spiritum est in societate cum spiritibus, {2}et quoad corpus cum hominibus. @1 i etiam$ @2 at$