Arcana Coelestia (Elliott) n. 4645

Previous Number Next Number See English 

4645. Vers. 6-8. Et accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo. Quia fuit conquisitio eorum multa prae habitare simul, et non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum. Et habitavit Esau in monte Seir; Esau ipse Edom. `Accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo' significat omnia Divini Boni et Veri inde quae usque Ei, cum quibus correspondentia in caelo, et inde caelum; recedens a Jacobo ex causa repraesentationis: `quia fuit conquisitio eorum multa' significat ob infinitatem: `prae habitare simul' significat repraesentativa: `et non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum' significat quod omnia non possint describi: `et habitavit Esau in monte Seir' significat Boni Naturalis verum: `Esau ipse Edom' significat Divinum Humanum Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church