Arcana Coelestia (Elliott) n. 4664

Previous Number Next Number See English 

4664. Quid autem illa quae ibi Dominus de ultimo judicio, hoc est, de ultimo cujusvis post mortem, loquitur, in sensu interno involvunt, prolixiora sunt quam ut ante hoc caput explicentur, quapropter, ex Divina Domini Misericordia, ante capita quae sequuntur, ordine explicabuntur.

CAPUT XXXVII 1. Et habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan. 2. Hae nativitates Jacobi; Joseph filius septendecim annorum fuit pascens cum fratribus suis gregem, et is puer, cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui: et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum. 3. Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis, quia filius senectutum is ei, et fecit ei tunicam variorum colorum. 4. Et viderunt fratres ejus quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus, et oderunt eum, et non potuerunt loqui ei ad pacem. 5. Et somniavit Joseph somnium, et indicavit fratribus suis, et addiderunt adhuc odisse illum. 6. Et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi. 7. Et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri, et ecce surrexit manipulus meus, et etiam constitit, et ecce circumdederunt manipuli vestri, et incurvaverunt se manipulo meo. 8. Et dixerunt ei fratres ejus, An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos? et addiderunt adhuc odisse eum super somnia ejus, et super verba ejus. 9. Et somniavit adhuc somnium alterum, et narravit illud fratribus suis, et dixit, Ecce somniavi somnium adhuc, et ecce sol et luna, et undecim stellae incurvantes se mihi. 10. Et narravit ad patrem suum, et ad fratres suos, et increpavit eum pater ejus, et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti? an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram? 11. Et inviderunt ei fratres ejus; et pater ejus custodivit verbum. 12. Et iverunt fratres ejus ad pascendum gregem patris illorum in Shechem. 13. Et dixit Israel ad Josephum, Nonne fratres tui pascentes in Shechem? vade et mittam te ad illos, et dixit ei, Ecce me. 14. Et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum, et pacem gregis, et reduc mihi verbum; et misit eum e valle Hebronis, et venit Shechemum. 15. Et invenit eum vir, et ecce errans in agro, et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris? 16. Et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso mihi, ubi illi pascentes. 17. Et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem; et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan. 18. Et viderunt eum e longinquo, et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum. 19. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Ecce dominus somniorum iste venit. 20. Et nunc ite et occidamus eum, et mittamus eum in unam fovearum, et dicamus, Fera mala comedit eum; et videbimus quid erunt somnia ejus. 21. Et audivit Reuben, et eripuit eum e manu illorum, et dixit, Non percutiamus eum, anima. 22. Et dixit ad illos Reuben, Ne effundatis sanguinem, mittite eum ad foveam illam quae in deserto, et manum ne mittatis in eum; propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus. 23. Et factum sicut venit Josephus ad fratres suos, et exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum quae super eum. 24. Et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam, et fovea vacua, nulla in illa aqua. 25. Et sederunt ad comedendum panem, et sustulerunt oculos suos, et viderunt, et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten, euntes ad deferendum ad Aegyptum. 26. Et dixit Jehudah ad fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus? 27. Ite et vendamus eum Jishmaelitis, et manus nostra ne sit in eum, quia frater noster caro nostra is; et auscultarunt fratres illius. 28. Et transiverunt viri Midianitae negotiatores, et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et vendiderunt Josephum Jishmaelitis in viginti argenti; et adduxerunt Josephum Aegyptum. 29. Et rediit Reuben ad foveam, et ecce nullus Joseph in fovea: et discidit vestes suas. 30. Et rediit ad fratres suos, et dixit, Natus non amplius, et ego quo ego venio? 31. Et sumpserunt tunicam Josephi, et mactarunt hircum caprarum, et intinxerunt tunicam in sanguine. 32. Et miserunt tunicam variorum colorum, et adduxerunt ad patrem illorum, et dixerunt, Hanc invenimus, agnosce quaeso an tunica filii tui haec, si non. 33. Et agnovit illam, et dixit, Tunica filii mei, fera mala comedit eum, discerpendo discerptus est Joseph. 34. Et discidit Jacob vestes suas, et posuit saccum in lumbis suis, et luxit super filio suo diebus multis. 35. Et surrexerunt omnes filii ejus, et omnes filiae ejus, ad consolandum eum, et renuit ad consolandum se, et dixit, Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum; et flevit eum pater ejus. 36. Et Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church