Arcana Coelestia (Elliott) n. 4670

Previous Number Next Number See English 

4670. `Filius septendecim annorum': quod significet statum Ipsius, constat ex annis aetatum illorum qui memorantur in Verbo, quod similiter significent res et status, sicut reliqui numeri;

quod omnes numeri in Verbo significent res et status, videatur n. 575, 647, 648, 1986, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495; et quod etiam anni, n. 487, 488, 493, 393; apparet quidem sicut numeri annorum seu anni aetatum nihil aliud significent, et hoc quia in illis est sicut magis historicum quam in reliquis numeris, sed usque quod etiam illi involvant res et status, constat ex iis quae ad cap. v Gen. explicata sunt et ex illis quae de aetate Abrahami ad Gen. xvii 1 et xxv 7 atque Jishaki ad Gen. xxxv 28 dicta sunt; ac praeterea ex eo quod nusquam aliquod historicum in Verbo detur quod non involvit caeleste, in quod etiam mutatur cum transit a cogitatione hominis legentis ad angelos qui apud illum, et per angelos ad caelum, ubi ex omni historico (o)Verbi fit sensus spiritualis. [3] Quid autem `aetas Josephi septendecim annorum' significat, constare potest ex significatione numeri illius alibi quod nempe sit principium, hic principium repraesentationis per Josephum; quod sit principium et novum, videatur n. 755, 853; (m)et praeterea involvit ille numerus in communi (o)et sicut in facultate omnia quae repraesentantur per Josephum, `septem' enim significant {1} sanctum, et `decem' reliquias; quod septem in Verbo sanctitatem adjiciant, videatur n. 881, et quod decem sint reliquiae, n. 576, 1906, 2284; quod reliquiae apud Dominum fuerint Divinae ac Ipsius, per quas Humanam Essentiam univit Divinae,n. 1906.(n) @1 ibi involvit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church