4680. `Quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus': quod significet quod conjunctus cum Divino Naturali, in sensu proximo, cum Antiqua Ecclesia quae est `pater', constat ex illis quae supra n. 4675 explicata sunt, ubi similia. Quod, in sensu proximo; sit quod conjunctus cum Antiqua Ecclesia, et quod illa sit quae in eo sensu intelligitur per `patrem', inde est quia in proximo sensu, ut mox supra n. 4679 dictum, per `fratres Josephi' significantur posteri Jacobi, proinde Ecclesia quae apud illos repraesentabatur; quomodo haec se habent, aliquoties prius {1} dictum est, sed propter seriem sequentium hic paucis recapitulandum; [2] Antiqua Ecclesia quae post diluvium a Domino instaurata fuit, erat Ecclesia repraesentativa, quae talis erat ut omnia et singula ejus externa cultus repraesentarent caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini, et in supremo sensu ipsa Divina Domini; ejus interna autem cultus omnia et singula se referebant ad charitatem; erat Ecclesia illa sparsa per multum orbis Asiatici, et per plura regna ibi; et tametsi discrepabant quoad doctrinalia fidei, usque una Ecclesia erat, quia omnes ubivis charitatem fecerunt essentiale Ecclesiae; qui tunc temporis separabant fidem a charitate, et fidem essentiale Ecclesiae fecerunt, dicebantur Ham; sed haec Ecclesia temporis successu deflexit ad idololatrica, ac in Aegypto, Babele et {2} alibi in magica; coeperunt enim colere externa absque internis, et sic quia recesserunt a charitate, etiam recessit caelum ab illis, et loco ejus venerunt ab inferno spiritus qui ducebant illos. [3] Cum haec Ecclesia desolata fuit, nova quaedam incepta fuit ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea vocata est;
haec fuit in Syria et Mesopotamia et quoque inter aliquas gentes in terra Canaane; sed differebat haec ab Antiqua quod poneret essentiale cultus externi in sacrificiis; internum cultus quidem agnovit quod esset charitas, sed non ita corde prout Ecclesia Antiqua; verum haec quoque idololatrica facta est. [4] Tandem beneplacuit Domino novum Ecclesiae instaurare apud posteros Abrahami ex Jacobo, et introducere apud illam (o)gentem externa cultus Antiquae Ecclesiae; sed gens illa talis fuit ut non posset recipere aliquod internum Ecclesiae quia corda eorum erant prorsus contra charitatem; quapropter apud illam {3} modo institutum fuit repraesentativum Ecclesiae; inde nunc est quod `filii Jacobi' seu `fratres Josephi' in sensu proximo significent Ecclesiam talem, et quod `Jacob pater eorum' Ecclesiam Antiquam; etiam pluries alibi in Verbo, imprimis prophetico, per `Jacobum' intelligitur Ecclesia Antiqua, et quoque aliquoties illa Ecclesia, nempe Antiqua, vocatur pater et mater, `pater' quoad bonum ejus et `mater' quoad verum;
(m)inde nunc patet quod per `amavit Josephum pater illorum prae omnibus fratribus ejus' significetur quod Divinum Verum Domini conjunctum fuerit {4} cum Antiqua Ecclesia.(n) @1 supra$ @2 et Babele, ut et$ @3 i gentem$ @4 sit$