Arcana Coelestia (Elliott) n. 4725

Previous Number Next Number See English 

4725. `Et dixerunt vir ad fratrem suum': quod significet cogitationes eorum mutuas, constat ex significatione `dicere' quod sit percipere et cogitare, de qua n. 3395; et ex significatione `viri ad fratrem' quod sit mutuo: formula sollemnis antiquis fuit dicere `vir ad fratrem' cum mutuum significaretur, ex causa quia `vir' significabat verum, n. 3134, 3459, et `frater' bonum, n. 4121, inter quae ipsissimum mutuum intercedit, conjunctio enim veri cum bono, ac boni cum vero, fit mutuo et vicissim, n. 2731.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church