Arcana Coelestia (Elliott) n. 4727

Previous Number Next Number See English 

4727. `Et nunc ite, et occidamus eum': quod significet exstinctionem essentialis doctrinae de Divino Humano Domini, constat a significatione `occidere' quod sit exstinguere; et a repraesentatione `Josephi' quem occidere volebant quod sit Divinum Verum Domini, et in specie doctrinale de Divino Humano Ipsius, n. 4723; quod hoc essentiale doctrinae sit, videatur etiam ibi. Quod Ecclesia agnoscens solam fidem id essentiale verum exstinxerit, notum est, quis enim eorum Humanum Domini credit Divinum? anne aversantur solam propositionem? cum tamen in Antiquis Ecclesiis creditum quod Dominus qui venturus in mundum Divinus Homo esset, et quoque Ille, {1} cum visus ab iis, vocabatur Jehovah, ut patet a pluribus locis in Verbo; sed pro tempore adducatur solum hoc apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, et complanate in solitudine semitam Deo nostro, xl 3;

quod haec de Domino dicta sint, (o)et quod Ipsi a Johanne Baptista parata via et complanata semita, constat manifeste apud Evangelistas, Matth. iii 3; Marc. i 3; Luc. iii 4; Joh. i 23: et praeterea {2} ex ipsis Domini verbis, quod unum esset cum Patre, ac Pater in Illo, et Ille in Patre, tum quod Ipsi data sit omnis potestas in caelis et in terris, et quoque quod Ipsi judicium; qui modo parum novit de potestate in caelo et in terra, ac de judicio, scire potest quod nihil sint nisi Ipse Divinus esset etiam quoad Humanum. [2] Qui in sola fide sunt, illi nec scire possunt quid hominem facit novum seu illum sanctificat, minus quid Humanum Domini Divinum; nihil enim norunt de amore et charitate; amor enim in Dominum et charitas erga proximum faciunt hominem novum et illum sanctificant; at Amor Ipse Divinus Dominum Divinum fecit; amor enim est ipsum esse hominis, et inde est ejus vivere; ille format hominem secundum Sui imaginem, hoc quoque se habet sicut anima hominis quae est interior ejus essentia, haec quasi creat seu effigiat corpus ad sui imaginem, et quidem ita ut per illud agat et sentiat prorsus sicut vult et cogitat, et sic ut corpus sit sicut effectus, et anima sicut causa in qua finis, proinde quod anima fuit Ipse Jehovah, ut fuit Domino, a Jehovah enim conceptus fuit, Illi Humanum cum glorificatum, non potuit aliud esse. Ex his patet quantum aberrant qui Humanum Domini postquam glorificatum, humano hominis simile faciunt, cum tamen Divinum est et ex Divino Humano Ipsius omnis sapientia, omnis intelligentia, et quoque omnis lux, in caelo procedat; quicquid ab Ipso procedit, sanctum est; sanctum quod non a Divino, non sanctum est. @1 i qui$ @2 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church