Arcana Coelestia (Elliott) n. 4747

Previous Number Next Number See English 

4747. `Et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead': quod significet illos qui in bono simplici in quali gentes, constat ex repraesentatione `Jishmaelitarum' quod sint illi qui in simplici bono quoad vitam, et inde in naturali vero quoad doctrinam, de qua n. 3263; et ex significatione `Gilead' quod sit bonum exterius, per quod primum initiatur homo cum regeneratur, de qua n. 4117, 4124;

inde patet quod per `comitatum Jishmaelitarum e Gilead' significetur bonum quale apud gentes, hoc est, {1} qui in tali simplici bono sunt. [2] Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae hactenus dicta sunt et ab illis quae sequuntur; in antecessum haec solum memoranda sunt: qui intra Ecclesiam sunt et se confirmarunt contra Divina vera, imprimis contra haec quod Humanum Domini sit Divinum, et quod charitatis opera nihil {2} [non] faciant ad salutem, si se contra illa confirmaverunt non solum doctrina sed etiam vita, illi in talem statum quoad interiora se redegerunt ut postea nequaquam adduci possint ad recipienda illa, nam quae semel confirmata sunt doctrina et simul vita, illa manent in aeternum; qui non interiorem hominis statum norunt, putare possunt quod quilibet utcumque se confirmaverat contra illa, usque postea facile recipere possit, modo convincatur; sed quod hoc impossibile sit, a talibus in altera vita per plurem experientiam scire datum est; quod (o)enim confirmatur doctrina, hoc imbuit intellectuale, et quod confirmatur vita, hoc imbuit voluntarium;

quod irradicatum est utrique vitae hominis, nempe vitae ejus intellectus et vitae ejus voluntatis, hoc eradicari non potest;

ipsa anima hominis quae vivit post mortem, ab illis formata est, et est talis ut nusquam recedat ab illis; haec causa etiam est quod sors illorum qui intra Ecclesiam sunt, apud quos ita fit, pejor sit sorte illorum qui extra Ecclesiam sunt; qui enim extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, illi non confirmarunt se contra illa quia non noverunt illa, quapropter illi eorum qui in mutua charitate vixerunt, vera Divina facile recipiunt, si non in mundo, usque in altera vita, videantur quae de gentium et populorum statu et sorte in altera vita ab experientia n. 2589-2604 allata sunt. [3] Inde est cum aliqua nova Ecclesia instauratur a Domino, quod non instauretur apud illos qui intra Ecclesiam sunt, sed apud illos qui extra, hoc est, apud gentes; de his agitur pluries in Verbo;

haec praemissa sunt ut sciatur quid involvit quod Josephus a fratribus suis conjectus sit in foveam, et quod inde extractus a Midianitis, ac venditus Jishmaelitis, per `fratres enim Josephi' repraesentantur illi intra Ecclesiam qui se confirmarunt contra Divinum Verum, imprimis contra illa bina quod Humanum Domini sit Divinum, et quod charitatis opera [non] {3} nihil faciant ad salutem, et hoc non solum doctrina sed etiam vita; per `Jishmaelitas' autem repraesentantur {3} qui in simplici bono sunt, et per `Midianitas' qui in vero illius boni; de his memoratur quod extraxerint Josephum e fovea,' de illis `quod emerint illum'; quid autem significatur per quod deduxerint illum in Aegyptum et ibi vendiderint Potiphari cubiculario Pharaonis, in sequentibus dicetur. @1 i illi$ @2 T i [non] here. It is needed for grammatical accuracy, as also in same phrase near end of number.$ @2 See previous note.$ @3 i gentes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church