Arcana Coelestia (Elliott) n. 4749

Previous Number Next Number See English 

4749. `Euntes ad deferendum ad Aegyptum': quod significet instructionem in scientificis, constat a significatione `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1462, et quia per `aromata, resinam et stacten' significantur vera interiora ex illorum scientificis qui in bono simplici sunt in quali gentes, idcirco per `ire ad deferendum illuc' significatur {1} instrui. Haec ita se habent: scientifica quae significantur per `Aegyptum,' sunt scientifica quae conducunt vitae spirituali et quae correspondent veris spiritualibus; olim enim {2} Ecclesia Antiqua etiam ibi fuerat, sed postquam illa ibi versa est in magiam, dein scientifica quae pervertunt spiritualia per `Aegyptum' significata sunt; inde est quod scientifica in bono sensu et in opposito in Verbo significentur per `Aegyptum,' videantur n. 1164, 1165, 1462, hic in bono sensu; [2] scientifica ex quibus vera interiora quae significantur per `quod Jishmaelitae super camelis ferrent aromata, resinam et stacten', sunt talia quae non sunt Ecclesiae qualia apud gentes; haec vera ex his scientificis non aliter emendantur et sanantur quam per scientifica genuinae Ecclesiae, ita per instructionem in his; haec sunt quae hic significantur. @1 est$ @2 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church