4759. `In viginti argenti': quod significet aestimationem, constat ex significatione `viginti' quod sint bonum et verum in interiore homine reconditum a Domino, quae `reliquiae' vocantur, de qua n. 2280, ita sanctum bonum aut verum, hic sanctum verum quia `viginti argenti' dicitur, `argentum' enim est verum, n. 1551, 2954; idem numerus quoque significat non sanctum quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, hic non sanctum respective ad illos qui abalienarunt Divinum Verum seu vendiderunt Josephum {1}, n. 4758, at sanctum respective ad illos qui receperunt seu emerunt;
ita non sanctum respective ad fratres Josephi, hoc est, ad illos in Ecclesia qui in fide separata (o)sunt, at sanctum respective ad Jishmaelitas, hoc est, ad illos qui in simplici bono; haec sunt quae per aestimationem intelliguntur. Quod `viginti' etiam significent non sanctum, est quia viginti sunt `reliquiae', ut supra dictum; qui non habent reliquias boni et veri in interiore suo homine {2}, sed loco eorum malum et falsum, illis sanctum non est sanctum, sed est secundum genus mali et falsi vel spurcum vel profanum. [2] Quod `viginti' etiam sint non sanctum, constat apud Zachariam, Vidi, et ecce volumen volans; et dixit ad me, Quid tu vides? cui dixi, Video volumen volans, longitudo ejus viginti ulnae, latitudo ejus decem ulnae: et dixit ad me, Haec maledictio exiens super facies totius terrae, v 1-3:
apud Haggaeum, Cum veniret ad torcular ad hauriendum quinquaginta e torculari fuit viginti; percussi vos uredine, et rubigine omne opus manuum vestrarum, ii 16 [17]:
[3] apud Ezechielem, Cibus tuus quem comedes pondere, viginti sicli in diem, de tempore usque in tempus {3} comedes illum;... et quidem placentam hordeorum comedes eam; quod ad illam, cum stercore fimi hominis facies in oculis illorum. Sic enim, dixit Jehovah, comedent filii Israelis panem suum immundum inter gentes, iv 10, 12, 13;
in illis locis `viginti pro non sancto, immundo et profano. `Quod morerentur (t)omnes in deserto qui supra viginti annos, Num. xiv 29, xxxii 11, repraesentabat etiam sanctum respective ad illos qui infra illos annos, et non sanctum respective ad illos qui supra. Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, [3252], 4264, 4495, 4670. {4} Quod `reliquiae' sint bonum et verum in interiore homine reconditum a Domino, n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 798, 1050, 1738, 1906, 2284. @1 qui abalienarunt seu vendiderunt Josephum, hoc est, Verum Divinum$ @2 after eorum$ @3 tempore I$ @4 i et$