Arcana Coelestia (Elliott) n. 476

Previous Number Next Number See English 

476. Quod per 'masculum et feminam' significetur conjugium inter fidem et amorem, prius dictum et ostensum est, nempe quod 'masculus aut vir' significet intellectum et quae sunt intellectus, ita quae sunt fidei; et quod 'femina' significet voluntatem seu quae sunt voluntatis, ita quae sunt amoris; quare etiam dicta est Havah, a vita quae solius amoris est: ideo per 'feminam' quoque significatur Ecclesia ut prius quoque ostensum, et per 'masculum' vir Ecclesiae. Agitur hic de statu Ecclesiae cum fuit spiritualis, et quae mox facta est caelestis quare praecedit masculus, similiter ac cap. i 26, 27 vox 'creare' etiam spectat spiritualem hominem: mox autem cum conjugium factum seu Ecclesia caelestis facta, tunc nec 'masculus et femina,' sed Homo dicitur, qui utrumque ex conjugio significat; quare sequitur mox 'et vocavit nomen illorum Homo,' quo significatur Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church