Arcana Coelestia (Elliott) n. 4770

Previous Number Next Number See English 

4770. `Et intinxerunt tunicam in sanguine': quod significet quod foedaverint falsis ex malis, constat ex significatione `intingere sanguine' quod sit foedare falsis, `sanguis' enim in opposito sensu est verum falsificatum, n. 4735; quia `sanguis hirci' erat, per quem significantur vera externa ex jucundis qualia sunt illorum qui in fide separata, liquet quod sint falsa ex malis, quod quoque patet ex sequentibus ubi Jacob dicit, `Fera mala comedit eum, discerpendo discerptus est Joseph'; per illa enim significatur quod cupiditates mali exstinxerint, et sic quod a falsis talis ut prorsus non sit. Quod tres origines falsi sint, ex doctrina Ecclesiae, ex fallaciis sensuum et ex vita cupiditatum, et quod falsum ex hac sit pessimum, videatur n. 4729.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church