4797. Mutationes status affectionum in facie angelorum etiam ad vivum apparent; eum in sua societate sunt, tunc in sua facie sunt, at eum in aliam societatem veniunt, tunc secundum affectiones boni et veri illius societatis mutantur facies illorum, at usque genuina facies est sicut planum, quae {1} mutationibus illis cognoscitur;
variationes vidi successivas secundum affectiones societatum eum quibus communicabant; nam unusquisque angelus est provincia quadam Maximi Hominis, et sic communiter et late communicat cum omnibus qui {2} in eadem provincia, tametsi is in parte istius provinciae est cui is proprie correspondet. Vidi quod facies suas variarent per mutationes ab uno limite affectionis ad alterum, sed observatum quod usque eadem fac in genere retineretur, sic ut eluceret semper affectio dominans cum ejus variationibus; ita ostensae sunt facies totius affectionis in sua extensione {3}. (s)Et quod mirabilius, etiam ostensae sunt mutationes affectionum ab infantia usque ad adultam aetatem per variationes faciei; et dabatur cognoscere in hac aetate quantum infantiae retinuerat, et quod haec esset ipsum ejus humanum; apud infantem enim est innocentia in externa forma, et innocentia est ipsum humanum, in illam enim ut in planum influit amor et charitas a Domino; cum regeneratur homo et fit sapiens, tunc innocentia infantiae quae fuit externa, fit interna {4}; inde est quod genuina sapientia non in alia aede quam in innocentia habitet, n. 2305, 2306, 3183, 3994; tum quod nemo nisi qui aliquid innocentiae habet {5}, intrare possit in caelum, secundum Domini verba, Nisi fiatis sicut infantes, non ingrediemini in regnum caelorum Matth. xviii 3; Marc. x 15. (s) @1 i etiam$ @2 quae probably referring to societates$ @3 extenso$ @4 in externa forma, fit in interna$ @5 habeat$