Arcana Coelestia (Elliott) n. 4804

Previous Number Next Number See English 

4804. Sunt perplures societates in altera vita quae amicitiae societates vocantur; constituuntur ab illis qui in vita corporis jucundum conversationis praetulerunt omni alii jucundo, et qui amaverunt illos cum quibus conversati sunt, nihil curantes num boni aut mali fuerint, modo delectabiles, ita non qui fuerunt bono nec vero. Qui tales fuerunt in vita corporis, tales etiam sunt in altera vita, adjungunt se ex sola delectatione conversationis;

plures tales societates apud me fuerunt, sed ad distantiam, visae imprimis paulum ad dextrum supra caput; quod adessent, animadvertere datum per torporem et hebetudinem, et per privationem jucundi in quo essem, praesentia enim talium societatum illa inducit; ubi enim veniunt, auferunt jucundum aliis, et quod mirum, illud sibi appropriant, avertunt enim spiritus qui apud alios, et ad se convertunt, inde jucundum alterius transferunt ad se, et quia inde molestae et damnosae sunt illis qui in bono, ideo a Domino arcentur ne ad caelestes societates prope veniant; inde scire datum quantum damni quoad spiritualem vitam infert homini amicitia si spectatur persona non bonum; quisque quidem amicus potest esse alteri, sed usque amicissimus erit bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church