4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, (m)quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum (o)et bonum, et inde qualis est;(n) `Filius hominis' in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; `gloria' est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur `gloria'; quod `Filius hominis' sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704. [2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum;. `sancti angeli' {1} sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per `angelos' in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino:
videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono {2} Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod `angeli' sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod `omnes sancti angeli erunt cum Ipso', et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest. [3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, `thronus' enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, (c)et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium. [4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per `gentes' enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, {3} n. 1259, 1260 1416, 2588 f, 4574; (o)ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod `congregabuntur coram Ipso omnes gentes'. [5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; `oves' enim sunt qui in bono, et `hirci' qui in malo; `oves' proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, `hirci' {4} qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod `oves' sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod `hirci' qui in fide et non in charitate, n. 4769. [6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam. @1 i in sensu interno$ @2 A d$ @3 i videatur$ @4 autem$