Arcana Coelestia (Elliott) n. 4815

Previous Number Next Number See English 

4815. `Et descendit Jehudah ex fratribus suis': quod significet posteritatem Jacobi, in specie Jehudae tribum quae separata a reliquis, constat ex repraesentatione `Jehudae' quod sit in universali sensu posteritas Jacobi, et in speciali tribus quae Judae dicta (o)est; et a significatione `descendere (c)ex fratribus' quod sit separari a reliquis tribubus, hic abire in pejus quam illi; `descendere' enim involvit dejectionem ad malum, nam `ascendere' involvit elevationem ad bonum, n. 3084, 4339; causa est, de qua etiam prius {1}, quia terra Canaan repraesentabat regnum Domini, ac ibi Hierosolyma (c)et Zion intimum ejus; at quae extra terminos illius terrae erant, repraesentabant illa quae extra regnum Domini, quae sunt falsum et malum; ideo a Zione et Hierosolyma versus terminos dicebatur `descendere', at a terminis ad Hierosolymam et Zionem `ascendere'; inde est quod ascendere involvat elevationem ad verum et bonum, et descendere dejectionem ad falsum et malum; quia hic de falso et malo ad quae se dejecit tribus Jehudae, agitur, dicitur quod `Jehudah descendit' et porro quod `declinavit ad virum Adullamitam', et per declinare significatur quod ad falsum, et dein ad malum. [2] Quod tribus Jehudae separata sit a reliquis tribubus, notum est; causa erat ut illa tribus repraesentaret caeleste regnum Domini, at reliquae tribus spirituale regnum Ipsius; ideo (o)etiam (m)Jehudah in sensu repraesentative est caelestis homo, et in universali regnum caeleste Domini, n. 3654, 3881;(n) {2} atque reliquae tribus vocatae sunt una voce Israelitae, Israel enim in sensu repraesentativo est spiritualis homo, et in universali regnum spirituale Domini, n. 3654, 4286. [3] Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae, in specie significatur per haec verba `et descendit Jehudah ex fratribus suis, et declinavit'. Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae, constat ex pluribus locis in Verbo imprimis apud Prophetas; ut apud Jeremiam, Vidit perfida soror ejus Jehudah,... cum propter omne modos, quibus moechata est aversa Israel, dimiserim illam, e dederim libellum repudii ejus ei, non tamen timuit sibi perfide Jehudah soror ejus, sed abivit et scortata est etiam illa, adeo ut a voce scortationis ejus profanata sit terra;

moechata est cum lapide et ligno; in omnibus tamen {3} his non reversa est perfida ad Me Jehudah;... justificavit animam suam aversa Israel prae perfida Jehudah, iii 7-11:

et apud Ezechielem, Vidit quidem soror ejus, attamen corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis suae xxiii 11 seq. ad fin.;

ibi {4} de Hierosolyma et Samaria, seu de tribu Jehudae, et de tribubus {5} Israelis; praeter alibi pluries. [4] Describitur in sensu interno {6} tribus illa, quomodo lapsa in falsum et inde in malum, et tandem in mere idololatricum; hoc quidem describitur in sensu interno antequam tribu sensu interno est, Divinum est, ac Divino futura sunt praesentia; videantur quae de illa gente praedicta (o)sunt Deut. (x)xxxi 16-21; xxxii 15-43. @1 i dictum$ @2 etiam$ @3 i etiam$ @4 ubi$ @5 Tribus I$ @6 i in hoc capite$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church